Authors
Item set
- Title
-
Authors
Items
-
De architectura, 2.8.10
Vitruvius
item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 2.8.9
Vitruvius
Item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 2.1.7
Vitruvius
Posteaquam animadverterunt profusos esse partus ab natura et materiam abundantem copiarum ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 1.2.5
Vitruvius
Veneri, Florae, Proserpinae, Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 1.1.6
Vitruvius
Itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 1.1.5
Vitruvius
Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae cariatides dicuntur, pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus ita reddet rationemText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De bello Iugurthino, 16.5
Sallust
In divisione quae pars Numidiae Mauretaniam adtingit, agro virisque, illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistula I ad Caesarem, 8.1
Sallust
Nam domum aut villam exstruere, eam signis, aulaeis, alieisque operibus exornare et omnia potius quam semet visendum efficere, id est non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Historiae, 3.10 (2.70)
Sallust
… exornatis aedibus per aulaea et insignia …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad familares, 7.23 (209) 3
Cicero
exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculani. ea volebam tabellis ornare. etenim, si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad familares, 7.23 (209) 2
Cicero
ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 5.10 (103) 5
Cicero
valde me Athenae delectarunt, urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te, in nos quadam benevolentia;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.16.18
Cicero
velim ad me scribas cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποϑεσίᾳ,Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.6. (2) 2
Cicero
tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.4. (9) 3
Cicero
Quod ad me de Hermathena scribis per mihi gratum est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune est omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Tusculanae disputationes, 5.21 (61)
Cicero
… abacosque complures ornavit argento auroque caelatoText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Topica, 100 (26)
Cicero
... fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De officiis, 2.22.76
Cicero
Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De officiis, 1.39.139
Cicero
Ornanda enim est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda, nec domo dominus, sed domino domus honestanda est …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Brutus, 275 (79)
Cicero
Erant autem et verborum et sententiarum illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus, tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Orator, 134 (39)
Cicero
Sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent sed quod excellant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De oratore, 1.162 (35)
Cicero
Quin tu igitur facis idem, inquit Scaevola, quod faceres, si in aliquam domum, plenam ornamentorum, villamve venisses?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Paradoxa Stoicorum, 5.38
Cicero
Revivescat M. Curius aut eorum aliquis quorum in villa ac domo nihil splendidum nihil ornatum fuit praeter ipsos …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De finibus bonorum et malorum, 3.2.8
Cicero
nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De republica, 1.21 (14)
Cicero
… quam M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome