Authors
Item set
- Title
-
Authors
Items
-
In Verrem, 2.4.83 (38)
Cicero
Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, pienam dedecoris ornabit?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.79 (36)
Cicero
Cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea ne ornari quidem nomine aliorum sinat ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.72 (33)
Cicero
Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.71 (32)
Cicero
Quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.69 (31)
Cicero
tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.68 (30)
Cicero
Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperiique nostri nomen desideratText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.65 (28)
Cicero
Etenim erat eo splendore qui ex clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate operum ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.62 (27)
Cicero
Exornat ampie magnificeque triclinium; exponit ea quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea—nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.60 (26)
Cicero
sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur, neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.58 (26)
Cicero
Nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivii quaereret, nimium multa comparare videretur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.44 (20)
Cicero
Cn. Calidio, equiti Romano, per omnes alios praetores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.18 (8)
Cicero
Habitasti apud Heium Messanae, res ilium divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere vidisti: non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.6-7 (3)
Cicero
immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum, non furtis nocentium, ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum, quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.6 (3)
Cicero
C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam seimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.5 (3)
Cicero
Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.3 (2)
Cicero
Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.3.9 (4)
Cicero
Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.3.9 (4)
Cicero
Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut plures hic sociorum urbes quam ille hostium spoliasse videatur, plures hic villas ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.183 (74)
Cicero
Omitto de melle; sed tantumne Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.113 (46)
Cicero
Postremo, estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi, et tantum auctoritate apud suos cives potuit, ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo, sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.86 (35)
Cicero
hi se patrum fortunam ac dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido collocabantur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.84 (34)
Cicero
Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi necessario quod domum eius exornatam atque instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem:Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.35 (14)
Cicero
Erat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam relictam; non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile, argento, veste, mancipiis futurumText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.4 (2)
Cicero
… sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.3-4 (2)
Cicero
Quare P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta 4victoriae plurima collocaretText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome