Cicero

Item set

Items

Advanced search
  • De legibus, 2.65 (26)

    Cicero
    … “ne quis sepulchrum faceret operosius quam quod decem homines effecerint triduo”; neque id opere tectorio exornari

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.127 (48)

    Cicero
    In urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata sit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.124 (47)

    Cicero
    Quas urbes P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.44 (17)

    Cicero
    Navem vero cybaeam maximam, triremis instar, pulcherrimam atque ornatissimam ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.133 (59)

    Cicero
    nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam ullam, ullum denique ornamentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.126 (57)

    Cicero
    … spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Cicero

    Rome
    Latin

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE

  • In Verrem, 2.4.121 (54)

    Cicero
    In hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano appetivit quam humanitas Syracusanis reservavit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.71 (32)

    Cicero
    in istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitolii ornamenta ponentur?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.3.9 (4)

    Cicero
    huius argento dominia vestra, huius signis et tabulis forum comitiumque ornari praesertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.86 (35)

    Cicero
    Etenim ut simul Africani quoque humanitatem et aequitatem cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.58 (22)

    Cicero
    Dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. Memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum, ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.55 (21)

    Cicero
    Quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas urbem ornatissimam cepit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De provinciis consularibus, 6 (4)

    Cicero
    Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad familares, 7.23 (209) 3

    Cicero
    exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculani. ea volebam tabellis ornare. etenim, si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad familares, 7.23 (209) 2

    Cicero
    ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 5.10 (103) 5

    Cicero
    valde me Athenae delectarunt, urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te, in nos quadam benevolentia;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.16.18

    Cicero
    velim ad me scribas cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποϑεσίᾳ,

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.6. (2) 2

    Cicero
    tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.4. (9) 3

    Cicero
    Quod ad me de Hermathena scribis per mihi gratum est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune est omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Tusculanae disputationes, 5.21 (61)

    Cicero
    … abacosque complures ornavit argento auroque caelato

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Topica, 100 (26)

    Cicero
    ... fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De officiis, 2.22.76

    Cicero
    Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De officiis, 1.39.139

    Cicero
    Ornanda enim est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda, nec domo dominus, sed domino domus honestanda est …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Brutus, 275 (79)

    Cicero
    Erant autem et verborum et sententiarum illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus, tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome