Date by century

Item set

Items

Advanced search
  • Small Asketikon/ Regula Basili 11.9-10

    St Basil the Great, translated into Latin by Rufinus of Aquileia
    Sufficienter quoque etiam apostolus huiuscemodi usibus brevi sermone regulam posuit dicens Habentes autem victum et vestitum his contenti sumus, ostendens indumento solo quo contegamur indigere nos et non varietate aliqua vestis et *** ornamento *** eius ac decore iactari

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 366-397

  • Relatio 3.5

    Quintus Aurelius Symmachus "Eusebius"
    Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • Epistulae 151.13

    Ambrose
    Capilli velut in superfluis corporis aestimantur, idem tamen si unguantur bonum reddunt odorem et ornamento sunt capiti, si non unguantur oleo ingravant

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 388

  • Epistulae 18

    Ambrose
    Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • Epistulae 66.3-4

    Ambrose
    Non imprudens tamen, qui annulos Iudaeis et inaures abstulit. Etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant nec ornamenta aurium - denique et patriarcha Iacob abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sicimis abscondit, ut nullus audiret superstitiones gentilium -; pulchre autem dixit: Deponite anulos et inaures aureas quae sunt in aures mulierum vestrarum, non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30) : sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE

  • Letter 38.11

    Ambrose
    Secundum haec Petrus apostolus definivit 'non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine adque abscondito'.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • Letter 38.1

    Ambrose
    Verum postea cum Petri apostoli epistulam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in praetiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum inplicatio aut auri circumpositio aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • De sacramentis 6.5.21

    Ambrose
    Similiter et mulieres, inquit, volo orare non iactantes se in ornamentis neque in margaritis, ait apostolus Paulus. Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri eius convertatur adfectus per uxoris suae bonam conversationem et incredulus se flectat ad gratiam Christi. Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia et eius bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem et devotionem, quod prudentis viri sermo frequenter operatur. Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat, sed oratione ex corde puro, ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud deum locuples.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Exhortatio virginitatis 10.64

    Ambrose
    Unde et apostoli dixerunt: Non in plicatu capillorum, sicut Petrus docuit, neque in tortis crinibus aut auro et margaritis vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit, sed magis interioris hominis ornamenta feminis requirenda, quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuples deo.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De officiis 3.9.61

    Ambrose
    Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio evangelii secundum Lucam 3.20

    Ambrose
    non vilis persona quae meretur accipere ornamentum signaculum potestatem, factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio psalmi CXVIII 16.41

    Ambrose
    Deinde plurimo immorantes tempore, in insula invenisse lapidem, et delectatos colore eius repetisse domum, et Arabis negotiatoribus advenientibus vendidisse: ab illis emisse Philonem, et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Berenice, ab ipso esse perlatum: illam autem quamvis regalibus ornamentis abundaret; supra modum tamen colore eius stupefactam elaborasse ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret: ideoque studio eius quaesitum lapidem, in usus frequentiores venisse.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio psalmi CXVIII 16.40

    Ambrose
    non dicit avarus qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potest dicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest; praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio psalmi CXVIII 4.18

    Ambrose
    ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE

  • De Tobia 5.19

    Ambrose
    ponit cum lacrimis ornamenta coniux iam tristior empta carius, vendenda vilius

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De Nabutha 13.56

    Ambrose
    Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant:

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Hexameron 6.8.52

    Ambrose
    Omnibus in conmune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia quam caeli facies stellis insignita fulgentibus?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Hexameron 3.13.53

    Ambrose
    laurus et palma insigne victoriae: lauro victorum capita coronantur, palma manus victricis ornatus est.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Diversarum hereseon liber 117.15

    Filiastrius Brixiensis
    Nam in templo mulieres et virgines operabantur purpuram et byssum et linum et alia utensilia ad honorem templi atque cooperimentum, pariter etiam ornamenta templi diversa et varia.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De non conveniendo cum haereticis 1.13

    Lucifer Calaritanus
    Nunc ergo deponite stolas gloriae vestrae et ornamentum, et ostendam quae facturus sum vobis. Et abstulerunt filii Israel ornatum suum, et stolas a monte Choreb, et sumens tabernaculum Moyses, fixit illud extra castra, longe a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat ut omnis, quicumque quaerebat Dominum, ibat ad tabernaculum testimonii foras extra castra.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De errore profanarum religionum 28.6

    Firmicus Maternus
    Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De definitionibus

    Marius Victorinus
    Ergo, uti diximus, violatio sepulturae constat et animo et facto, plena que ipsa res est violati sepulchri

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Divinae Institutiones 2.4

    Lactantius
    nonne omnem Siciliam compilavit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 303-311

  • De lapsis 30

    Cyprian of Carthage
    an illa ingemescit et plangit cui vacat cultum pretiosae vestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec divini et caelestis ornatus damna deflere ? tu licet indumenta peregrina et vestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. et quae capillos tuos inficis vel nunc in doloribus desine, et quae nigri pulveris ductu oculorum liniamenta depingis vel nunc lacrimis oculos tuos ablue.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De habitu virginum 22

    Cyprian of Carthage
    tantum maneat et duret solida et inlaesa virginitas et ut coepit fortiter, iugiter perseveret nec monilium aut vestium quaerat ornamenta sed morum. Deum spectet et caelum neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat, ad terrena deponat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE