Ambrose

Item set

Items

Advanced search
  • Hexameron 3.13.53

    Ambrose
    trabes domorum nostrarum caedri, lacunaria nostra cypressi, in volantes esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes verticem ecclesiae sua virtute sustineant et fastigium [*] eius exornent.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Epistulae 151.13

    Ambrose
    Capilli velut in superfluis corporis aestimantur, idem tamen si unguantur bonum reddunt odorem et ornamento sunt capiti, si non unguantur oleo ingravant

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 388

  • Epistulae 18

    Ambrose
    Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • Epistulae 66.3-4

    Ambrose
    Non imprudens tamen, qui annulos Iudaeis et inaures abstulit. Etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant nec ornamenta aurium - denique et patriarcha Iacob abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sicimis abscondit, ut nullus audiret superstitiones gentilium -; pulchre autem dixit: Deponite anulos et inaures aureas quae sunt in aures mulierum vestrarum, non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30) : sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE

  • Letter 38.11

    Ambrose
    Secundum haec Petrus apostolus definivit 'non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine adque abscondito'.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • Letter 38.1

    Ambrose
    Verum postea cum Petri apostoli epistulam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in praetiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum inplicatio aut auri circumpositio aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • De sacramentis 6.5.21

    Ambrose
    Similiter et mulieres, inquit, volo orare non iactantes se in ornamentis neque in margaritis, ait apostolus Paulus. Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri eius convertatur adfectus per uxoris suae bonam conversationem et incredulus se flectat ad gratiam Christi. Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia et eius bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem et devotionem, quod prudentis viri sermo frequenter operatur. Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat, sed oratione ex corde puro, ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud deum locuples.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Exhortatio virginitatis 10.64

    Ambrose
    Unde et apostoli dixerunt: Non in plicatu capillorum, sicut Petrus docuit, neque in tortis crinibus aut auro et margaritis vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit, sed magis interioris hominis ornamenta feminis requirenda, quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuples deo.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De officiis 3.9.61

    Ambrose
    Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio evangelii secundum Lucam 3.20

    Ambrose
    non vilis persona quae meretur accipere ornamentum signaculum potestatem, factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio psalmi CXVIII 16.41

    Ambrose
    Deinde plurimo immorantes tempore, in insula invenisse lapidem, et delectatos colore eius repetisse domum, et Arabis negotiatoribus advenientibus vendidisse: ab illis emisse Philonem, et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Berenice, ab ipso esse perlatum: illam autem quamvis regalibus ornamentis abundaret; supra modum tamen colore eius stupefactam elaborasse ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret: ideoque studio eius quaesitum lapidem, in usus frequentiores venisse.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio psalmi CXVIII 16.40

    Ambrose
    non dicit avarus qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potest dicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest; praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio psalmi CXVIII 4.18

    Ambrose
    ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE

  • De Tobia 5.19

    Ambrose
    ponit cum lacrimis ornamenta coniux iam tristior empta carius, vendenda vilius

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De Nabutha 13.56

    Ambrose
    Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant:

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Hexameron 6.8.52

    Ambrose
    Omnibus in conmune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia quam caeli facies stellis insignita fulgentibus?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Hexameron 3.13.53

    Ambrose
    laurus et palma insigne victoriae: lauro victorum capita coronantur, palma manus victricis ornatus est.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE