Ammianus Marcellinus
Item set
- Title
-
Ammianus Marcellinus
Items
-
Res Gestae 23.3.6
Ammianus Marcellinus
His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigrim, quod iter etiam re cibaria de industria iusseratinstrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa mane iumentum, quo veheretur, ex usu poposcitoblatus que ei equus Babylonius nomine ictu torminis consternatus, dum dolorum impatiens voluitur,auro lapillis que ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamavit plaudentibus proximis Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Res Gestae 16.10.17
Ammianus Marcellinus
multis igitur cum stupore visis horrendo imperator de fama querebatur ut invalida vel maligna,quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda, quae Romae sunt, obsolescit, deliberansque diu, quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in proximo circo erigeret obeliscum,cuius originem formam que loco competenti monstrabo.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE