Tertullian

Item set

Items

Advanced search
  • De idololatria 18.1

    Tertullian
    Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De idololatria 17.2

    Tertullian
    Hinc proxime disputatio oborta est, an servus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento et purpura praefecturae totius Aegypti siue Babyloniae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • On Idolatry 8.1-3

    Tertullian
    Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam domum fabricaveris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae id est sine idoli confictura opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta ||f110 praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Scorpiace 3.3

    Tertullian
    Urgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Against Marcion 22.4

    Tertullian
    Sic et cherubin et seraphin aurea in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De cultu feminarum 2.13.36

    Tertullian
    Prodite vos iam medicamentis et ornamentis extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, adnectentes cervicibus iugum Christi. Caput maritis subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De cultu feminarum 1.6.18

    Tertullian
    Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. Hoc quoque deerat christianae ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius cervicibus suis aut ipsi capiti ornamentum struit!

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De cultu feminarum 1.5.1

    Tertullian
    Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, ea sint necesse est, unde sunt, terra scilicet, plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opere deplorata nomen terrae in igni reliquit atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De Spectaculis 8.10

    Tertullian
    singula ornamenta circi singula templa sunt.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Date: 197-202