Vitruvius

Item set

Items

Advanced search
  • De architectura, 7.4.4

    Vitruvius
    Ipsi autem politionibus eorum ornatus proprios debent habere ad decoris rationes, uti et ex locis aptas et generum discriminibus non alienas habeant dignitates.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.1.7

    Vitruvius
    … cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.1.2

    Vitruvius
    … quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.5.4

    Vitruvius
    quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrum ornamenta fastigii …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.5.5

    Vitruvius
    Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandius eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ecclesiasterion apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae omnia stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcenium, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.5.2

    Vitruvius
    ... ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent a certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.4.4

    Vitruvius
    Tricliniis hibernis non est utilis compositione nec melographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus conrumpuntur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.2.2

    Vitruvius
    Tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.16

    Vitruvius
    Nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.15

    Vitruvius
    … cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorum que et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientia que summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.13

    Vitruvius
    Namque singulis frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et probandum Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum, quorum artis eminens

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 6.7.3

    Vitruvius
    … porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 6.3.9

    Vitruvius
    Supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 6.3.4

    Vitruvius
    Imagines item alte cum suis ornamentis ad latitudinem sint constitutae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.9.6

    Vitruvius
    … non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrisque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.9.5

    Vitruvius
    Media vero spatia quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.9.2

    Vitruvius
    Quae videntur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.6.8-9

    Vitruvius
    Secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam. Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem profectusque fenestris dispositos imitatione communium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodi speciem deformati.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.6.6

    Vitruvius
    columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.1.10

    Vitruvius
    Item sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum distributio operosam detrahit molestiam sumptusque inminuit ex magna parte summam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.1.1

    Vitruvius
    Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.2.2

    Vitruvius
    Ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.2.1

    Vitruvius
    Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.1.8

    Vitruvius
    Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virgines propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt in ornatu venustiores.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.1.7

    Vitruvius
    … ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nudam speciem, alteram muliebri.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome