Architecture (Ornamented)

Item set

Items

Advanced search
  • In Scaurianam, 27C

    Asconius (summarising an unpublished speech of Cicero)
    in huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. usus erat iis Aedilis, ut ipse quoque significat, in ornatu theatri, quod ad tempus perquam ampla magnitudine magnum fecerat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Epistulae ad familares, 7.23 (209) 3

    Cicero
    exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculani. ea volebam tabellis ornare. etenim, si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad familares, 7.23 (209) 2

    Cicero
    ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.16.18

    Cicero
    velim ad me scribas cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποϑεσίᾳ,

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.6. (2) 2

    Cicero
    tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.4. (9) 3

    Cicero
    Quod ad me de Hermathena scribis per mihi gratum est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune est omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Topica, 100 (26)

    Cicero
    ... fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De officiis, 2.22.76

    Cicero
    Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Orator, 134 (39)

    Cicero
    Sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent sed quod excellant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De oratore, 1.162 (35)

    Cicero
    Quin tu igitur facis idem, inquit Scaevola, quod faceres, si in aliquam domum, plenam ornamentorum, villamve venisses?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Paradoxa Stoicorum, 5.38

    Cicero
    Revivescat M. Curius aut eorum aliquis quorum in villa ac domo nihil splendidum nihil ornatum fuit praeter ipsos …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De finibus bonorum et malorum, 3.2.8

    Cicero
    nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De natura deorum, 1.22 (9)

    Cicero
    Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De legibus, 2.65 (26)

    Cicero
    Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent' inquit 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructa que rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur …'

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De legibus, 2.65 (26)

    Cicero
    Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent' inquit 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructa que rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur …'

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro M. Tullio, 6 (13)

    Cicero
    nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Sulla, 88

    Cicero
    Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum recuperabit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Scauro, 47 (23)

    Cicero
    Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis Optimi Maximi, Iunonis Reginae, Minervae …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Sestio, 94 (44)

    Cicero
    … neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Caelio, 53 (21)

    Cicero
    … ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 55 (18)

    Cicero
    … cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 23 (66)

    Cicero
    Quare, etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 1 (1)

    Cicero
    Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Caecilium, 19 (5)

    Cicero
    “Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;"

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Philippicae, 9.5 (3)

    Cicero
    Itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae vulnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome