Visual Work (Ornamenting)

Item set

Items

Advanced search
  • Liviani operis periochae 52.64

    Unknown
    ipse L. Mummius abstinentissimum virum egit, nec quicquam ex his operibus ornamentisque, quae praedives Corinthos habuit, in domum eius pervenit.

    Text Category: Literature: prose

  • De viris illustribus liber 47.6

    Unknown
    Matronis ornamenta erepta Oppia lege repetentibus restitit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Ephemeris belli Troiani in lat. versa atque retractata 5.2

    Dictys Cretensis sec. translationem L. Septimii
    templorum etiam, si necesse erit, ornamentis pro incolumitate patriae utendum est.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Ephemeris belli Troiani in lat. versa atque retractata 2.52

    Dictys Cretensis sec. translationem L. Septimii
    ac paulo post inter epulas, cum laeti inter se invitarent, rex Patroclum quaesiit, ut Hippodamiam cum ornamentis, quae dederat, ad tentoria Achillis deduceret; is que libens mandata efficit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Ephemeris belli Troiani in lat. versa atque retractata 2.28

    Dictys Cretensis sec. translationem L. Septimii
    Per idem tempus Chryses, quem sacerdotem Zminthii Apollinis supra docuimus, cognito filiam suam Astynomen cum Agamemnone degere, fretus religione tanti numinis ad naves venit, praeferens dei vultus ac quaedam ornamentorum templi eius, quo facilius recordatione praesentis numinis veneratio sui regibus incuteretur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Explanationes in Ciceronis Rhetoricam 1.19

    Victorinus Afer
    Amplificationis causa fit, ut est illud de Eriphyla, quae visum ornamentum adamavit; amplificat crimen Verris, quod cum illam rem visam adamauerit, Verres multa etiam non uisa concupierit

    Text Category: Literature; prose
    Century Range: 4th century CE

  • Liber regularum 7.14,2

    Tyconius
    Ista sunt ergo diaboli ornamenta, lapides pretiosi quibus lapides igneos imitatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Adversus Iovinianum 1.32

    Hieronymus
    ista est de qua per ieremiam loquitur deus, dicens: nunquid obliuiscetur sponsa ornamenti* sui, aut uirgo fasciae pectoralis suae?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Adversus Iovinianum 1.30

    Hieronymus
    fuge, inquit, cubilia leonum, fuge superbiam daemonum, ut postquam mihi fueris consecrata, possim tibi dicere: uulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uulnerasti cor meum, in uno oculorum tuorum, in uno ornamento colli tui.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Origenis in Canticum Canticorum homiliae 1.10

    Hieronymus, translating from the original by Origen
    Quo interim 'dormiente' apparent sponsae sponsi sodales angeli et his eam sermonibus consolantur: nos tibi 'aurea' ornamenta 'facere' non possumus, non sumus tam divites, ut sponsus tuus, qui aureum tibi 'monile' largitur; nos 'similitudines auri faciemus', non habemus aurum.Et hoc quoque laetandum est, si 'similitudines auri', si 'stigmata faciamus argenti'. "Similitudines auri faciemus tibi cum stigmatibus argenti", verum non omni tempore, sed 'donec' sponsus tuus consurgat a 'cubitu'.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 5th century CE

  • Origenis in Canticum Canticorum homiliae 1.6

    Hieronymus, translating from the original by Origen
    'Nigra sum' ergo 'ut tabernacula Cedar', ut Aethiopes, ut tentoria Aethiopica, 'speciosa ut pelles Solomonis', quas eo tempore in tabernaculi ornamenta composuit, quando templum summo studio et labore fabricatus est.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 5th century CE

  • Origenis in Canticum Canticorum homiliae 1.1

    Hieronymis, translating from the original by Origen
    Deinde respondet ei sponsus et post sponsi eloquia, dum ille pro eius patitur salute, respondent sodales, 'donec sponsus sit in recubitu' et a passione consurgat, se quaedam sponsae 'ornamenta facturos'

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 5th century CE

  • Commentarii in IV epistulas Paulinas (Ad Galatas) 2.4.27

    Hieronymus
    sed postquam accepit illa librum repudii in manus suas, et omnia ornamenta viri in idoli vertit ornamentum

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 5th century CE

  • Contra Parmenianum Donatistam 3.3

    Optatus of Milevis
    Miserat enim ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Tractatus 2.7.4

    Zeno of Verona
    Ecce indulgenter excolis crinem; odorato pulvere luctus pulverem mutas; in stibio fletus includis; ornamento ligas quod suspendio voveras collum; ab speculo oracula inquiris, quam commode possis circumscribere petitorem.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 370

  • Tractatus 2.7.2

    Zeno of Verona
    Haec extrariis ornamentis ornatur; longe illa ornatior, aliunde quia nescit ornari. Haec variis unguentis et odoribus fragrat; illa unici floris sui quovis prato iucundioris caelum ipsum honore laeto respirat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 370

  • Tractatus 2.4.8 (De spiritu et corpore)

    Zeno of Verona
    Tunc carnalis mimus ille finitur exsangui que nihil iam suffragantia tota illa ornamenta medentur, nisi quod a false plangentibus adhuc viventi rapiuntur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 370

  • Tractatus 2.1.6 (De iustitia)

    Zeno of Verona
    Quid, quod paupere cotidie moriente oppressione, fame, frigore, iniuria amicum tibi excolis aurum, custodis argentum, vestem pretiosam ornamentaque superba et supervacanea pro sacrosancto habes sicut idolum, te per momenta componis, dives in publico, ditior in secreto, nec intelligis, quia homini inopia morienti tantis opibus qui cum possit subvenire non subvenit, ipse eum videtur occidere? O quantarum neces animarum in phaleris pendent ornatae matronae! Ornamentum cuius unum si soluas in pretium distribuasque necessitatibus singulorum, ex eorum respiratione cognoscis, quantorum malo ille constat ornatus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 370

  • Small Asketikon/ Regula Basili 11.9-10

    St Basil the Great, translated into Latin by Rufinus of Aquileia
    Sufficienter quoque etiam apostolus huiuscemodi usibus brevi sermone regulam posuit dicens Habentes autem victum et vestitum his contenti sumus, ostendens indumento solo quo contegamur indigere nos et non varietate aliqua vestis et *** ornamento *** eius ac decore iactari

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 366-397

  • Relatio 3.5

    Quintus Aurelius Symmachus "Eusebius"
    Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • Epistulae 18

    Ambrose
    Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • Epistulae 66.3-4

    Ambrose
    Non imprudens tamen, qui annulos Iudaeis et inaures abstulit. Etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant nec ornamenta aurium - denique et patriarcha Iacob abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sicimis abscondit, ut nullus audiret superstitiones gentilium -; pulchre autem dixit: Deponite anulos et inaures aureas quae sunt in aures mulierum vestrarum, non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30) : sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE

  • Letter 38.11

    Ambrose
    Secundum haec Petrus apostolus definivit 'non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine adque abscondito'.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • Letter 38.1

    Ambrose
    Verum postea cum Petri apostoli epistulam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in praetiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum inplicatio aut auri circumpositio aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • De sacramentis 6.5.21

    Ambrose
    Similiter et mulieres, inquit, volo orare non iactantes se in ornamentis neque in margaritis, ait apostolus Paulus. Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri eius convertatur adfectus per uxoris suae bonam conversationem et incredulus se flectat ad gratiam Christi. Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia et eius bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem et devotionem, quod prudentis viri sermo frequenter operatur. Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat, sed oratione ex corde puro, ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud deum locuples.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE