Sculpture (Ornamenting)
Item set
- Title
-
Sculpture (Ornamenting)
Items
-
Pro Sexto Roscio Amerino, 8 (3)
Cicero
… quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent, verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro M. Tullio, 6 (13)
Cicero
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sulla, 88
Cicero
Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum recuperabit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Scauro, 47 (23)
Cicero
Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis Optimi Maximi, Iunonis Reginae, Minervae …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sestio, 94 (44)
Cicero
… neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sestio, 83 (38)
Cicero
Eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempi terno putaretis?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Caelio, 53 (21)
Cicero
… ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 55 (18)
Cicero
… cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 40 (14)
Cicero
postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 23 (66)
Cicero
Quare, etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 6 (2)
Cicero
aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima, quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 1 (1)
Cicero
Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Caecilium, 19 (5)
Cicero
“Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;"Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Philippicae, 13.8 (4)
Cicero
Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumentaText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Philippicae, 3.30 (12)
Cicero
Quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, ad se ex eis omnia ornamenta transtuleritText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.5.184 (72)
Cicero
teque, Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.5.127 (48)
Cicero
at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.5.126 (48)
Cicero
Non argentum, non aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.5.124 (47)
Cicero
… "a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt.”Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.134 (60)
Cicero
apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.133 (59)
Cicero
aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisseText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.132 (59)
Cicero
deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae, Graecos homines nimio opere delectant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.126 (57)
Cicero
Verres haec habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome