Sculpture (Ornamenting)
Item set
- Title
-
Sculpture (Ornamenting)
Items
-
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.121 (54)
Cicero
Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.120 (54)
Cicero
In ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.120 (54)
Cicero
victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbi esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam conservare voluisset.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.119 (53)
Cicero
Altera autem est urbs Syracusis cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.118 (53)
Cicero
In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant, Dianae, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.115 (52)
Cicero
Unius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.103 (46)
Cicero
Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.101 (45)
Cicero
Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa fas erat?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.93 (43)
Cicero
Uno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requircbant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.83 (38)
Cicero
Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, pienam dedecoris ornabit?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.79 (36)
Cicero
Cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea ne ornari quidem nomine aliorum sinat ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.72 (33)
Cicero
Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.71 (32)
Cicero
Quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.69 (31)
Cicero
tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.68 (30)
Cicero
Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperiique nostri nomen desideratText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.60 (26)
Cicero
sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur, neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.18 (8)
Cicero
Habitasti apud Heium Messanae, res ilium divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere vidisti: non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.6-7 (3)
Cicero
immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum, non furtis nocentium, ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum, quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.6 (3)
Cicero
C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam seimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.5 (3)
Cicero
Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.3 (2)
Cicero
Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.3.9 (4)
Cicero
Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.3.9 (4)
Cicero
Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut plures hic sociorum urbes quam ille hostium spoliasse videatur, plures hic villas ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.113 (46)
Cicero
Postremo, estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi, et tantum auctoritate apud suos cives potuit, ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo, sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome