Building

Item set

Items

Advanced search
  • Pro lege Manilia, 55 (18)

    Cicero
    … cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 23 (66)

    Cicero
    Quare, etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 1 (1)

    Cicero
    Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Caecilium, 19 (5)

    Cicero
    “Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;"

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Philippicae, 3.30 (12)

    Cicero
    Quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, ad se ex eis omnia ornamenta transtulerit

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.186 (72)

    Cicero
    teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non exstent

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.184 (72)

    Cicero
    teque, Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.127 (48)

    Cicero
    at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.132 (59)

    Cicero
    deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae, Graecos homines nimio opere delectant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.124 (56)

    Cicero
    Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.123 (55)

    Cicero
    Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.123 (55)

    Cicero
    Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.123 (55)

    Cicero
    Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.122 (55)

    Cicero
    Has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit; iste, cum illa iam propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset omnis eas tabulas abstulit, parietes, quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos ac deformatos reliquit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.119 (53)

    Cicero
    Altera autem est urbs Syracusis cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.118 (53)

    Cicero
    In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant, Dianae, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.103 (46)

    Cicero
    Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.101 (45)

    Cicero
    Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa fas erat?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.98 (53)

    Cicero
    Nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, ut posteris monumenta religiosa esse videantur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.97 (44)

    Cicero
    Omnia illa, iudices, abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in supellectile C. Verris nominabuntur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.93 (43)

    Cicero
    Uno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requircbant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.83 (38)

    Cicero
    Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, pienam dedecoris ornabit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.79 (36)

    Cicero
    Cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea ne ornari quidem nomine aliorum sinat ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.71 (32)

    Cicero
    Quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.69 (31)

    Cicero
    tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome