Domestic Structure
Item set
- Title
-
Domestic Structure
Items
-
Epistulae ad Atticum, 1.6. (2) 2
Cicero
tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.4. (9) 3
Cicero
Quod ad me de Hermathena scribis per mihi gratum est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune est omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Topica, 100 (26)
Cicero
... fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De officiis, 2.22.76
Cicero
Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De oratore, 1.162 (35)
Cicero
Quin tu igitur facis idem, inquit Scaevola, quod faceres, si in aliquam domum, plenam ornamentorum, villamve venisses?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Paradoxa Stoicorum, 5.38
Cicero
Revivescat M. Curius aut eorum aliquis quorum in villa ac domo nihil splendidum nihil ornatum fuit praeter ipsos …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De finibus bonorum et malorum, 3.2.8
Cicero
nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De legibus, 2.65 (26)
Cicero
Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent' inquit 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructa que rebus his omnibus quibus abundant iqui beati putantur …'Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro M. Tullio, 6 (13)
Cicero
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sulla, 88
Cicero
Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum recuperabit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Caecilium, 19 (5)
Cicero
“Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;"Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Philippicae, 3.30 (12)
Cicero
Quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, ad se ex eis omnia ornamenta transtuleritText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.5.127 (48)
Cicero
at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.97 (44)
Cicero
Omnia illa, iudices, abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in supellectile C. Verris nominabuntur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.83 (38)
Cicero
Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, pienam dedecoris ornabit?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.71 (32)
Cicero
Quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.62 (27)
Cicero
Exornat ampie magnificeque triclinium; exponit ea quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea—nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.60 (26)
Cicero
sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur, neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.44 (20)
Cicero
Cn. Calidio, equiti Romano, per omnes alios praetores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.3 (2)
Cicero
Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.3.9 (4)
Cicero
Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.84 (34)
Cicero
Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi necessario quod domum eius exornatam atque instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem:Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.65 (26)
Cicero
Homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse: magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.57 (21)
Cicero
Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius, quae signa atque ornamenta ex urbe hostium, vi et virtute capta, belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano apportavit, per triumphum vexit, in tabulas publicas ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome