multis igitur cum stupore visis horrendo imperator de fama querebatur ut invalida vel maligna,quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda, quae Romae sunt, obsolescit, deliberansque diu, quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in proximo circo erigeret obeliscum,cuius originem formam que loco competenti monstrabo.