Cultic (Ornamented)
Item set
- Title
-
Cultic (Ornamented)
Items
-
In Verrem, 2.4.68 (30)
Cicero
Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperiique nostri nomen desideratText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.65 (28)
Cicero
Etenim erat eo splendore qui ex clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate operum ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.18 (8)
Cicero
Habitasti apud Heium Messanae, res ilium divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere vidisti: non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.5 (3)
Cicero
Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.57 (21)
Cicero
Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius, quae signa atque ornamenta ex urbe hostium, vi et virtute capta, belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano apportavit, per triumphum vexit, in tabulas publicas ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De provinciis consularibus, 7 (4)
Cicero
Quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De lege agraria, 2.61 (23)
Cicero
Nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad decemviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipue Pompeius, nihilText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De domo sua, 111 (43)
Cicero
Itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et communibus locis, tota e Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Commentarii de bello civili, 2.18
Caesar
Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Ab urbe condita, 43.4.7-8
Livy
tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 42.3.9
Livy
… tamquam non iidem ubique di immortales sint, sedspoliis aliorum alii colendi exornandique!Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 42.3.2
Livy
Magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essentText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 40.5.7
Livy
… alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 38.44.5
Livy
… signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 38.43.6
Livy
templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 26.11.8-10
Livy
His motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. Inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. Capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. Iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 25.40.3
Livy
Visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 25.40.2-3
Livy
… templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 22.32.6
Livy
aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum, tum ad subsidium fortunae, a maioribus relictum foret, eo iuvare populum RomanumText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46.9
Livy
...sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46.8
Livy
...quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46.7-8
Livy
Aedem Quirini dedicavit … ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliisText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome