Building

Item set

Items

Advanced search
  • Facta et dicta memorabilia, 5.1.6

    Valerius Maximus
    expugnata enim Carthagine circa civitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Historiae Romanae, 1.11.3

    Velleius Paterculus
    quique hanc turmam statuarum equestrium, quae frontem aedium spectant, hodieque maximum ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Controversiae, 10.5.14

    Seneca the Elder
    Laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui diruunt templa, non qui ornant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.16

    Vitruvius
    Nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.15

    Vitruvius
    … cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorum que et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientia que summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 3.3.5

    Vitruvius
    Et ipsarum aedium species sunt varicae, barycephalae, humiles, latae, ornanturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitoli.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 1.2.5

    Vitruvius
    Veneri, Florae, Proserpinae, Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Appendix Vergiliana: Culex, 83

    Vergil
    … spoliis dum sancta deum fulgentibus ornet/ templa …

    Text Category: Literature: verse
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Appendix Vergiliana: Catalepton, 14.6

    Vergil
    non ego ture modo aut picta tua templa tabella/ ornabo

    Text Category: Literature: verse
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.16.18

    Cicero
    velim ad me scribas cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποϑεσίᾳ,

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Scauro, 47 (23)

    Cicero
    Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis Optimi Maximi, Iunonis Reginae, Minervae …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Sestio, 94 (44)

    Cicero
    … neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 23 (66)

    Cicero
    Quare, etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Caecilium, 19 (5)

    Cicero
    “Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;"

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.186 (72)

    Cicero
    teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non exstent

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.184 (72)

    Cicero
    teque, Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.132 (59)

    Cicero
    deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae, Graecos homines nimio opere delectant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.124 (56)

    Cicero
    Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.123 (55)

    Cicero
    Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.123 (55)

    Cicero
    Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.123 (55)

    Cicero
    Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.122 (55)

    Cicero
    Has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit; iste, cum illa iam propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset omnis eas tabulas abstulit, parietes, quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos ac deformatos reliquit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.118 (53)

    Cicero
    In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant, Dianae, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.103 (46)

    Cicero
    Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.101 (45)

    Cicero
    Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa fas erat?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome