Temple

Item set

Items

Advanced search
  • De vita Caesarum: Vitellius, 5.1

    Suetonius
    at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Rome

  • De vita Caesarum 3: Tiberius, 26.1

    Suetonius
    … etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni; permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Rome

  • De vita Caesarum 2: Augustus, 30.2

    Suetonius
    Aedes sacras vetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras opulentissimis donis adornavit, ut qui in cellam Capitolini Iovis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Rome

  • Epistulae, 10.8.4

    Pliny the Younger
    Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua statua …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Historia Naturalis, 36.97 (22)

    Pliny the Elder
    cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent, nihil ad specimen naturae pertinentia.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Strategmata, 1.11.16

    Frontinus
    … arma quae ornamentis adfixa in templis erant nocte subtraxit persuasitque militibus deos iter suum sequi, ut proeliantibus ipsis adessent.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Historiae, 3.72

    Tacitus
    … ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent potius quam augerent.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Saturae, 3.218

    Juvenal
    hic nuda et candida signa,/ hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti/ aera, Asianorum vetera ornamenta deorum ...

    Text Category: Literature: verse
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Facta et dicta memorabilia, 8.14.2

    Valerius Maximus
    Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti, suis temporibus clari ducis, exstitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus versibus templorum aditus, quae ex manubiis consecraverat, adornavit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Facta et dicta memorabilia, 7.6.4

    Valerius Maximus
    ...senatus consulto aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Facta et dicta memorabilia, 5.1.7

    Valerius Maximus
    eos victoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta templorum, hominibus [regibus] sanguinem suum restituere.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Facta et dicta memorabilia, 5.1.6

    Valerius Maximus
    expugnata enim Carthagine circa civitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Historiae Romanae, 1.11.3

    Velleius Paterculus
    quique hanc turmam statuarum equestrium, quae frontem aedium spectant, hodieque maximum ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Controversiae, 10.5.14

    Seneca the Elder
    Laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui diruunt templa, non qui ornant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.16

    Vitruvius
    Nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.15

    Vitruvius
    … cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorum que et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientia que summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 3.3.5

    Vitruvius
    Et ipsarum aedium species sunt varicae, barycephalae, humiles, latae, ornanturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitoli.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 1.2.5

    Vitruvius
    Veneri, Florae, Proserpinae, Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Appendix Vergiliana: Culex, 83

    Vergil
    … spoliis dum sancta deum fulgentibus ornet/ templa …

    Text Category: Literature: verse
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Appendix Vergiliana: Catalepton, 14.6

    Vergil
    non ego ture modo aut picta tua templa tabella/ ornabo

    Text Category: Literature: verse
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Scauro, 47 (23)

    Cicero
    Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis Optimi Maximi, Iunonis Reginae, Minervae …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro Sestio, 94 (44)

    Cicero
    … neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 23 (66)

    Cicero
    Quare, etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Caecilium, 19 (5)

    Cicero
    “Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;"

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.186 (72)

    Cicero
    teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non exstent

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome