Forum
Item set
- Title
-
Forum
Items
-
Pro lege Manilia, 1 (1)
Cicero
Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.126 (57)
Cicero
Verres haec habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.6-7 (3)
Cicero
immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum, non furtis nocentium, ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum, quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.6 (3)
Cicero
C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam seimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.141 (54)
Cicero
Iste vero non procrastinat; locare incipit, non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.58 (22)
Cicero
Socii vero nationesque exterae spem omnium tum primum abiecere rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venerabantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46. 4
Livy
inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabanturText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 9.40.16/17
Livy
Inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 9.40.16
Livy
Tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 8.14.12
Livy
… rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Saturae (Fragmenta), 3.148
Lucilius
… Romanis ludis forus olim ornatus lucernis.Text Category: Literature: verseCentury Range: 2nd century BCELocation: Rome