Location

Item set

Items

Advanced search
  • In Verrem, 2.5.126 (48)

    Cicero
    Non argentum, non aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.5.124 (47)

    Cicero
    … "a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt.”

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.133 (59)

    Cicero
    aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.121 (54)

    Cicero
    Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.120 (54)

    Cicero
    In ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.120 (54)

    Cicero
    victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbi esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam conservare voluisset.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.115 (52)

    Cicero
    Unius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum …

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.98 (53)

    Cicero
    Nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, ut posteris monumenta religiosa esse videantur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.93 (43)

    Cicero
    Uno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requircbant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.72 (33)

    Cicero
    Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.5 (3)

    Cicero
    Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.3 (2)

    Cicero
    Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.113 (46)

    Cicero
    Postremo, estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi, et tantum auctoritate apud suos cives potuit, ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo, sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.86 (35)

    Cicero
    hi se patrum fortunam ac dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido collocabantur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.4 (2)

    Cicero
    … sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.3-4 (2)

    Cicero
    Quare P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta 4victoriae plurima collocaret

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.2 (1)

    Cicero
    Prima omnium, id quod ornamentum imperii est, provincia est appellata.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.58 (22)

    Cicero
    Socii vero nationesque exterae spem omnium tum primum abiecere rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venerabantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.57 (21)

    Cicero
    Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius, quae signa atque ornamenta ex urbe hostium, vi et virtute capta, belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano apportavit, per triumphum vexit, in tabulas publicas ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.56 (21)

    Cicero
    P. Servilius, vir clarissimus maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus: Olympum vi, copiis, consilio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.55 (21)

    Cicero
    quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbesque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dictionemque subiunxit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.55 (21)

    Cicero
    Quorum domus, cum honore et virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque deorum omnesque Italiae partes illorum donis ac monumentis exornatas videmus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.54 (20)

    Cicero
    Quas enim sociorum atque amicorum urbes adisti legationis iure et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum sed Romam in publicum deportasses.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 1.14 (5)

    Cicero
    Idem iste praetor monumenta antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De provinciis consularibus, 6 (4)

    Cicero
    Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome