Architecture (Ornamenting)
Item set
- Title
-
Architecture (Ornamenting)
Items
-
De viris illustribus, 5.2.5
Cornelius Nepos
His ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De bello Iugurthino, 16.5
Sallust
In divisione quae pars Numidiae Mauretaniam adtingit, agro virisque, illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Scaurianam, 27C
Asconius (summarising an unpublished speech of Cicero)
in huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. usus erat iis Aedilis, ut ipse quoque significat, in ornatu theatri, quod ad tempus perquam ampla magnitudine magnum fecerat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 5.10 (103) 5
Cicero
valde me Athenae delectarunt, urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te, in nos quadam benevolentia;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.16.18
Cicero
velim ad me scribas cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποϑεσίᾳ,Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Topica, 100 (26)
Cicero
... fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De officiis, 1.39.139
Cicero
Ornanda enim est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda, nec domo dominus, sed domino domus honestanda est …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Orator, 134 (39)
Cicero
Sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent sed quod excellant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De finibus bonorum et malorum, 3.2.8
Cicero
nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De republica, 1.21 (14)
Cicero
… quam M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De legibus, 2.65 (26)
Cicero
Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent' inquit 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructa que rebus his omnibus quibus abundant iqui beati putantur …'Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro M. Tullio, 6 (13)
Cicero
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Scauro, 47 (23)
Cicero
Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis Optimi Maximi, Iunonis Reginae, Minervae …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 55 (18)
Cicero
… cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 1 (1)
Cicero
Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Flacco, 56
Cicero
Queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Philippicae, 13.8 (4)
Cicero
Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumentaText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Philippicae, 9.5 (3)
Cicero
Itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae vulnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putaremText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.124 (56)
Cicero
Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.119 (53)
Cicero
Altera autem est urbs Syracusis cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.115 (52)
Cicero
Unius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.83 (38)
Cicero
Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, pienam dedecoris ornabit?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome