Material
Item set
- Title
-
Material
Items
-
Relatio 3.5
Quintus Aurelius Symmachus "Eusebius"
Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri.Text Category: Literature: letterCentury Range: 4th century CEDate: 384 -
Epistulae 66.3-4
Ambrose
Non imprudens tamen, qui annulos Iudaeis et inaures abstulit. Etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant nec ornamenta aurium - denique et patriarcha Iacob abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sicimis abscondit, ut nullus audiret superstitiones gentilium -; pulchre autem dixit: Deponite anulos et inaures aureas quae sunt in aures mulierum vestrarum, non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30) : sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.Text Category: Literature: letterCentury Range: 4th century CE -
Letter 38.11
Ambrose
Secundum haec Petrus apostolus definivit 'non in auro et argento et indumentis feminarum esseornamentum, sed in occulto cordis homine adque abscondito'.Text Category: Literature: letterCentury Range: 4th century CEDate: 387 -
Letter 38.1
Ambrose
Verum postea cum Petri apostoli epistulam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives necsexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in praetiosis monilibus, sed in bonis moribushabere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum inplicatio aut auri circumpositio authabitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo.Text Category: Literature: letterCentury Range: 4th century CEDate: 387 -
De sacramentis 6.5.21
Ambrose
Similiter et mulieres, inquit, volo orare non iactantes se in ornamentis neque in margaritis,ait apostolus Paulus.Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri eius convertatur adfectus peruxoris suae bonam conversationem et incredulus se flectat ad gratiam Christi.Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia et eius bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem etdevotionem, quod prudentis viri sermo frequenter operatur.Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat,sed oratione ex corde puro, ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud deum locuples.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Exhortatio virginitatis 10.64
Ambrose
Unde et apostoli dixerunt: Non in plicatu capillorum, sicut Petrus docuit, neque in tortis crinibus autauro et margaritis vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit, sed magis interioris hominis ornamentafeminis requirenda, quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuplesdeo.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De officiis 3.9.61
Ambrose
Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio evangelii secundum Lucam 3.20
Ambrose
non vilis persona quae meretur accipere ornamentum signaculum potestatem, factorumsignaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio psalmi CXVIII 16.41
Ambrose
Deinde plurimo immorantes tempore, in insula invenisse lapidem, et delectatos colore eius repetisse domum, et Arabis negotiatoribus advenientibus vendidisse: ab illis emisse Philonem, et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Berenice, ab ipso esse perlatum: illam autem quamvis regalibus ornamentis abundaret; supra modum tamen colore eius stupefactam elaborasse ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret: ideoque studio eius quaesitum lapidem, in usus frequentiores venisse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio psalmi CXVIII 16.40
Ambrose
non dicit avarus qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potestdicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest;praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio psalmi CXVIII 4.18
Ambrose
ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa.Text Category: Literature: proseCentury Range: 2nd century CE -
De Tobia 5.19
Ambrose
ponit cum lacrimis ornamenta coniux iam tristior empta carius, vendenda viliusText Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De Nabutha 13.56
Ambrose
Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant:Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Hexameron 6.8.52
Ambrose
Omnibus in conmune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia quam caeli facies stellis insignita fulgentibus?Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Hexameron 3.13.53
Ambrose
laurus et palma insigne victoriae: lauro victorum capita coronantur, palma manus victricis ornatus est.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De errore profanarum religionum 28.6
Firmicus Maternus
Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De lapsis 30
Cyprian of Carthage
an illa ingemescit et plangit cui vacat cultum pretiosae vestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec divini et caelestis ornatus damna deflere ? tu licet indumenta peregrina et vestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. et quae capillos tuos inficis vel nunc in doloribus desine, et quae nigri pulveris ductu oculorum liniamenta depingis vel nunc lacrimis oculos tuos ablue.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 13
Cyprian of Carthage
Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro et veste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit, filiae Sion et ambulaverunt alto collo et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus simul ludentes. et humiliabit Deus principales filias Sion et revelabit Dominus habitum earum: et auferet Dominus gloriam vestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discrimen et armillas et botronatum et dextralia et anulos et inaures et serica contexta cum auro et [*] [*] hyacintho. et erit pro odore suavitatis pulvis et pro cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis aureo calvitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse, hinc a cultu vero adque divino descivisse pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordisText Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 12
Cyprian of Carthage
Ornamentorum ac vestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor vilis est. sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus voluit et moneri, [*] [*]describitur civitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et venit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et duxit me in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant castae virgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 8
Cyprian of Carthage
Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 5
Cyprian of Carthage
quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat?Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Ad Quirinum 3.36
Cyprian of Carthage
Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornavit, et cum adspexisset eam ludas, visum est ei meretricem esse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De idololatria 18.1
Tertullian
Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
On Idolatry 8.1-3
Tertullian
Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam domum fabricaveris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae id est sine idoli confictura opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta ||f110 praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Scorpiace 3.3
Tertullian
Urgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE