Precious Metals

Item set

Items

Advanced search
  • In Verrem, 2.4.68 (30)

    Cicero
    Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperiique nostri nomen desiderat

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.65 (28)

    Cicero
    Etenim erat eo splendore qui ex clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate operum ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.62 (27)

    Cicero
    Exornat ampie magnificeque triclinium; exponit ea quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea—nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.58 (26)

    Cicero
    Nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivii quaereret, nimium multa comparare videretur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.44 (20)

    Cicero
    Cn. Calidio, equiti Romano, per omnes alios praetores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.3.9 (4)

    Cicero
    Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut plures hic sociorum urbes quam ille hostium spoliasse videatur, plures hic villas ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.84 (34)

    Cicero
    Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi necessario quod domum eius exornatam atque instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem:

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.35 (14)

    Cicero
    Erat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam relictam; non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile, argento, veste, mancipiis futurum

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De provinciis consularibus, 28 (11)

    Cicero
    sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De lege agraria, 2.61 (23)

    Cicero
    Nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad decemviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipue Pompeius, nihil

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De bello Africo, 28.2

    Unknown
    pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 39.4.12

    Livy
    Nisi Syracusarum ceterarumque captarum civitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 27.16.7

    Livy
    Triginta milia servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa et tabulae, prope ut Syracusarum ornamenta aequaverint.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 26.31.9

    Livy
    Ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, numquam spoliis earum urbem Romam exornarem.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 26.21.7-8

    Livy
    ... pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 26.11.8-10

    Livy
    His motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. Inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. Capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. Iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 22.32.6

    Livy
    aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum, tum ad subsidium fortunae, a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 9.40.16/17

    Livy
    Inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 9.40.16

    Livy
    Tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome