Precious Metals
Item set
- Title
-
Precious Metals
Items
-
Exhortatio virginitatis 10.64
Ambrose
Unde et apostoli dixerunt: Non in plicatu capillorum, sicut Petrus docuit, neque in tortis crinibus autauro et margaritis vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit, sed magis interioris hominis ornamentafeminis requirenda, quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuplesdeo.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De officiis 3.9.61
Ambrose
Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio psalmi CXVIII 16.40
Ambrose
non dicit avarus qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potestdicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest;praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De Tobia 5.19
Ambrose
ponit cum lacrimis ornamenta coniux iam tristior empta carius, vendenda viliusText Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De Nabutha 13.56
Ambrose
Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant:Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Hexameron 6.8.52
Ambrose
Omnibus in conmune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia quam caeli facies stellis insignita fulgentibus?Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De errore profanarum religionum 28.6
Firmicus Maternus
Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De lapsis 30
Cyprian of Carthage
an illa ingemescit et plangit cui vacat cultum pretiosae vestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec divini et caelestis ornatus damna deflere ? tu licet indumenta peregrina et vestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. et quae capillos tuos inficis vel nunc in doloribus desine, et quae nigri pulveris ductu oculorum liniamenta depingis vel nunc lacrimis oculos tuos ablue.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 13
Cyprian of Carthage
Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro et veste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit, filiae Sion et ambulaverunt alto collo et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus simul ludentes. et humiliabit Deus principales filias Sion et revelabit Dominus habitum earum: et auferet Dominus gloriam vestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discrimen et armillas et botronatum et dextralia et anulos et inaures et serica contexta cum auro et [*] [*] hyacintho. et erit pro odore suavitatis pulvis et pro cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis aureo calvitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse, hinc a cultu vero adque divino descivisse pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordisText Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 12
Cyprian of Carthage
Ornamentorum ac vestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor vilis est. sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus voluit et moneri, [*] [*]describitur civitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et venit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et duxit me in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant castae virgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 8
Cyprian of Carthage
Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 5
Cyprian of Carthage
quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat?Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Ad Quirinum 3.36
Cyprian of Carthage
Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornavit, et cum adspexisset eam ludas, visum est ei meretricem esse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De idololatria 18.1
Tertullian
Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
On Idolatry 8.1-3
Tertullian
Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam domum fabricaveris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae id est sine idoli confictura opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta ||f110 praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Scorpiace 3.3
Tertullian
Urgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Against Marcion 22.4
Tertullian
Sic et cherubin et seraphin aurea in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De cultu feminarum 2.13.36
Tertullian
Prodite vos iam medicamentis et ornamentis extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, adnectentes cervicibus iugum Christi. Caput maritis subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De cultu feminarum 1.5.1
Tertullian
Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, ea sint necesse est, unde sunt, terra scilicet,plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opere deploratanomen terrae in igni reliquit atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias,de ignominiis in honores metalli refuga mutatur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Fragment 3 Line 4
Xenophanes of Colophon
ΚΟΛΟΦΩΝΙΟΙ δ᾽, ὥς φησι Φύλαρχος ῾FHG I 353',' τὴν ἀρχὴν ὄντες σκληροὶ ἐν ταῖς ἀγωγαῖς, ἐπεὶ εἰς τρυφὴν ἐξώκειλαν πρὸς Λυδοὺς φιλίαν καὶ συμμαχίαν ποιησάμενοι, προῄεσαν διησκημένοι τὰς κόμας χρυσῷ κόσμῳ,Text Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE -
Oration 89 Fragment 201 line 3
Lysias
Λυσίας δ᾽ ἐν τῷ περὶ τοῦ χρυσοῦ τρίποδος, εἰ γνήσιος ὁ λόγος: ‘ἀργυρώματά τε ἢ χρυσώματα ἔτι ἦν διδόναι.’ οἱ δ᾽ ἑλληνίζοντες λέγειν δεῖν φασιν ἀργυροῦν κόσμον καὶ χρυσοῦν κόσμον.’Text Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE -
Ode 17, Dithyramb 3, line 62
Bacchylides
εἰδὲ καὶ σὲ Τροιζηνία σεισίχθονιφύτευσεν Αἴθρα Ποσει-δᾶνι, τόνδε χρύσεονχειρὸς ἀγλαὸνἔνεγκε κόσμον ἐκ βαθείας ἁλός,δικὼν θράσει σῶμα πατρὸς ἐς δόμους.εἴσεαι δ᾽ αἴ κ᾽ ἐμᾶς κλύῃΚρόνιος εὐχᾶςἀναξιβρόντας ὁ πάντων μεδέων.Text Category: Literature: poetryCentury Range: 5th century BCE -
Fragment 45q line 15
Ctesias
ἐκ δὴ τῶνδε τῶν ποικίλων κεράτων πίνειν Ἰνδοὺς ἀκούω, καὶ ταῦτα οὐ πάντας, ἀλλὰ τοὺς τῶν Ἰνδῶν κρατίστους, ἐκ διαστημάτων αὐτοῖς χρυσὸν περιχέαντας, οἱονεὶ ψελίοις τισὶ κοσμήσαντας βραχίονα ὡραῖον ἀγάλματοςText Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE -
Dialexeis/ Dissoi logoi, On Seemly and Unseemly, 2.6 (Fragment 2 line 10)
Unknown
καὶ κοσμεῖσθαι καὶ ψιμυθίῳ χρίεσθαι καὶ χρυσία περιάπτεσθαι, τῷ μὲν ἀνδρὶ αἰσχρόν, τᾷ δὲ γυναικὶ καλόν.Text Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE -
Fragment 26 line 30
Ctesias
κληθεὶς γὰρ ἐπὶ δεῖπνον ἔνθα καὶ βασιλέως καὶ τῆς μητρὸς εὐνοῦχοι παρῆσαν, ἧκεν ἐσθῆτι καὶ χρυσῷ κεκοσμημένος οἷς ἔλαβε παρὰ βασιλέως, ἐπεὶ δὲ εἰς τὸ πίνειν ἀφίκοντο, λέγει πρὸς αὐτὸν ὁ μέγιστον δυνάμενος τῶν Παρυσάτιδος εὐνούχων ‘ὡς καλὴν μὲν ἐσθῆτά σοι ταύτην, ὦ Μιθριδάτα, ὁ βασιλεὺς δέδωκε, καλὰ δὲ στρεπτὰ καὶ ψέλια: πολλοῦ δὲ ἄξιος ὁ ἀκινάκης. ἦ μακάριόν σε καὶ περίβλεπτον ἅπασι πεποίηκεν.’Text Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE