Gold

Item set

Items

Advanced search
  • De habitu virginum 5

    Cyprian of Carthage
    Quodsi Christum continentia sequitur et regno Dei virginitas destinatur, quid istae cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt non cogitantes esse praedictum

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Vita decem oratorum 11

    Plutarch
    ἔτι δὲ αἱρεθεὶς ὑπὸ τοῦ δήμου χρήματα πολλὰ συνήγαγεν εἰς τὴν ἀκρόπολιν, καὶ παρασκευάσας τῇ θεῷ κόσμον, Νίκας τε ὁλοχρύσους πομπεῖά τε χρυσᾶ καὶ ἀργυρᾶ καὶ κόσμον χρυσοῦν εἰς ἑκατὸν κανηφόρους χειροτονηθεὶς δὲ ἐπὶ τῆς τοῦ πολέμου παρασκευῆς ὅπλα μὲν πολλὰ καὶ βελῶν μυριάδας πέντε ἀνήνεγκεν εἰς τὴν ἀκρόπολιν, τετρακοσίας δὲ τριήρεις πλωΐμους κατεσκεύασε, τὰς μὲν ἐπισκευάσας τὰς δὲ ἐξ ἀρχῆς ναυπηγησάμενος

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Chaeronea

  • De deo Socratis, 23 (1)

    Apuleius
    Neque enim in emendis equis phaleras consideramus et baltei polimina inspicimus et ornatissimae cervicis divitias contemplamur, si ex auro et argento et gemmis monilia variegata dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si cingula aurata sunt,

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Rome

  • Res Gestae 23.3.6

    Ammianus Marcellinus
    His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigrim, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa mane iumentum, quo veheretur, ex usu poposcit oblatus que ei equus Babylonius nomine ictu torminis consternatus, dum dolorum impatiens voluitur, auro lapillis que ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamavit plaudentibus proximis Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi 21.3.6-7

    Justin
    Probato consilio, quo et superstitioni et pudicitiae virginum consulebatur, certatim omnes feminae inpensius exornatae in templum Veneris conveniunt, quas omnes Dionysius inmissis militibus spoliat ornamenta que matronarum in praedam suam vertit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi 20.4.10-12

    Justin
    Inter haec velut genetricem virtutum frugalitatem omnibus ingerebat consecutus que disputationum adsiduitate erat, ut matronae auratas vestes cetera que dignitatis suae ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent ea que omnia delata in Iunonis aedem ipsi deae consecrarent, prae se ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes esse.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi 11.13.11

    Justin
    Hortatur, spernant illam aciem auro et argento fulgentem, in qua plus praedae quam periculi sit, cum victoria non ornamentorum decore, sed ferri virtute quaeratur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Breviarium ab urbe condita 8.13.2

    Eutropius
    ad huius belli sumptum cum aerario exhausto largitiones nullas haberet neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus, facta in foro divi Traiani sectione, distraxit, vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Explanationes in Ciceronis Rhetoricam 1.19

    Victorinus Afer
    Amplificationis causa fit, ut est illud de Eriphyla, quae visum ornamentum adamavit; amplificat crimen Verris, quod cum illam rem visam adamauerit, Verres multa etiam non uisa concupierit

    Text Category: Literature; prose
    Century Range: 4th century CE

  • Liber regularum 7.14,2

    Tyconius
    Ista sunt ergo diaboli ornamenta, lapides pretiosi quibus lapides igneos imitatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Adversus Iovinianum 1.32

    Hieronymus
    ista est de qua per ieremiam loquitur deus, dicens: nunquid obliuiscetur sponsa ornamenti* sui, aut uirgo fasciae pectoralis suae?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Origenis in Canticum Canticorum homiliae 1.1

    Hieronymis, translating from the original by Origen
    Deinde respondet ei sponsus et post sponsi eloquia, dum ille pro eius patitur salute, respondent sodales, 'donec sponsus sit in recubitu' et a passione consurgat, se quaedam sponsae 'ornamenta facturos'

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 5th century CE

  • Tractatus 2.7.2

    Zeno of Verona
    Haec extrariis ornamentis ornatur; longe illa ornatior, aliunde quia nescit ornari. Haec variis unguentis et odoribus fragrat; illa unici floris sui quovis prato iucundioris caelum ipsum honore laeto respirat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 370

  • Tractatus 2.1.6 (De iustitia)

    Zeno of Verona
    Quid, quod paupere cotidie moriente oppressione, fame, frigore, iniuria amicum tibi excolis aurum, custodis argentum, vestem pretiosam ornamentaque superba et supervacanea pro sacrosancto habes sicut idolum, te per momenta componis, dives in publico, ditior in secreto, nec intelligis, quia homini inopia morienti tantis opibus qui cum possit subvenire non subvenit, ipse eum videtur occidere? O quantarum neces animarum in phaleris pendent ornatae matronae! Ornamentum cuius unum si soluas in pretium distribuasque necessitatibus singulorum, ex eorum respiratione cognoscis, quantorum malo ille constat ornatus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 370

  • Relatio 3.5

    Quintus Aurelius Symmachus "Eusebius"
    Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • Epistulae 66.3-4

    Ambrose
    Non imprudens tamen, qui annulos Iudaeis et inaures abstulit. Etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant nec ornamenta aurium - denique et patriarcha Iacob abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sicimis abscondit, ut nullus audiret superstitiones gentilium -; pulchre autem dixit: Deponite anulos et inaures aureas quae sunt in aures mulierum vestrarum, non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30) : sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE

  • Letter 38.11

    Ambrose
    Secundum haec Petrus apostolus definivit 'non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine adque abscondito'.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • Letter 38.1

    Ambrose
    Verum postea cum Petri apostoli epistulam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in praetiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum inplicatio aut auri circumpositio aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 387

  • De sacramentis 6.5.21

    Ambrose
    Similiter et mulieres, inquit, volo orare non iactantes se in ornamentis neque in margaritis, ait apostolus Paulus. Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri eius convertatur adfectus per uxoris suae bonam conversationem et incredulus se flectat ad gratiam Christi. Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia et eius bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem et devotionem, quod prudentis viri sermo frequenter operatur. Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat, sed oratione ex corde puro, ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud deum locuples.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Exhortatio virginitatis 10.64

    Ambrose
    Unde et apostoli dixerunt: Non in plicatu capillorum, sicut Petrus docuit, neque in tortis crinibus aut auro et margaritis vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit, sed magis interioris hominis ornamenta feminis requirenda, quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuples deo.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Expositio psalmi CXVIII 16.40

    Ambrose
    non dicit avarus qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potest dicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest; praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De Tobia 5.19

    Ambrose
    ponit cum lacrimis ornamenta coniux iam tristior empta carius, vendenda vilius

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De Nabutha 13.56

    Ambrose
    Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant:

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Hexameron 6.8.52

    Ambrose
    Omnibus in conmune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia quam caeli facies stellis insignita fulgentibus?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • De habitu virginum 13

    Cyprian of Carthage
    Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro et veste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit, filiae Sion et ambulaverunt alto collo et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus simul ludentes. et humiliabit Deus principales filias Sion et revelabit Dominus habitum earum: et auferet Dominus gloriam vestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discrimen et armillas et botronatum et dextralia et anulos et inaures et serica contexta cum auro et [*] [*] hyacintho. et erit pro odore suavitatis pulvis et pro cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis aureo calvitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse, hinc a cultu vero adque divino descivisse pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE