Architectural Element

Item set

Items

Advanced search
  • Epistulae morales ad Lucilium, 86.9

    Seneca the Younger
    At olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata. Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Epistulae morales ad Lucilium, 86.7

    Seneca the Younger
    Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa!

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • De tranquillitate animi, 9.2

    Seneca the Younger
    Adsuescamus a nobis removere pompam, et usus rerum, non ornamenta, metiri.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Facta et dicta memorabilia, 7.6.4

    Valerius Maximus
    ...senatus consulto aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.5.5

    Vitruvius
    Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandius eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ecclesiasterion apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae omnia stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcenium, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.4.4

    Vitruvius
    Tricliniis hibernis non est utilis compositione nec melographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus conrumpuntur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.2.2

    Vitruvius
    Tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.16

    Vitruvius
    Nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.pref.15

    Vitruvius
    … cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorum que et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientia que summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 6.7.3

    Vitruvius
    … porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 6.3.9

    Vitruvius
    Supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.9.6

    Vitruvius
    … non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrisque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.9.2

    Vitruvius
    Quae videntur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.6.8-9

    Vitruvius
    Secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam. Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem profectusque fenestris dispositos imitatione communium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodi speciem deformati.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.6.6

    Vitruvius
    columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.1.10

    Vitruvius
    Item sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum distributio operosam detrahit molestiam sumptusque inminuit ex magna parte summam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.1.1

    Vitruvius
    Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.2.1

    Vitruvius
    Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.1.8

    Vitruvius
    Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virgines propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt in ornatu venustiores.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.1.7

    Vitruvius
    … ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nudam speciem, alteram muliebri.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 4.1.2

    Vitruvius
    … ut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 2.8.10

    Vitruvius
    item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 2.8.9

    Vitruvius
    Item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 2.1.7

    Vitruvius
    Posteaquam animadverterunt profusos esse partus ab natura et materiam abundantem copiarum ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 1.1.5

    Vitruvius
    Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae cariatides dicuntur, pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus ita reddet rationem

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome