Architectural Element
Item set
- Title
-
Architectural Element
Items
-
Res Rusticae, 3.2.9
Varro
Axius aspicit Merulam et, Quid igitur, inquit, est ista villa, si nec urbana habet ornamenta neque rustica membra? Quoi ille; Num minus villa tua erit ad angulum Velini, quam neque pictor neque tector vidit umquam, quam in Rosia quae est polita opere tectorio eleganter, quam dominus habes communem cum 10asino?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De viris illustribus, 5.2.5
Cornelius Nepos
His ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Scaurianam, 27C
Asconius (summarising an unpublished speech of Cicero)
in huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. usus erat iis Aedilis, ut ipse quoque significat, in ornatu theatri, quod ad tempus perquam ampla magnitudine magnum fecerat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.16.18
Cicero
velim ad me scribas cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποϑεσίᾳ,Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Orator, 134 (39)
Cicero
Sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent sed quod excellant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De legibus, 2.65 (26)
Cicero
Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent' inquit 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructa que rebus his omnibus quibus abundant iqui beati putantur …'Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro M. Tullio, 6 (13)
Cicero
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Scauro, 47 (23)
Cicero
Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis Optimi Maximi, Iunonis Reginae, Minervae …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.124 (56)
Cicero
Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.123 (55)
Cicero
Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.4.69 (31)
Cicero
tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.113 (46)
Cicero
Postremo, estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi, et tantum auctoritate apud suos cives potuit, ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo, sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.86 (35)
Cicero
hi se patrum fortunam ac dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido collocabantur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.2.3-4 (2)
Cicero
Quare P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta 4victoriae plurima collocaretText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.54 (20)
Cicero
Quas enim sociorum atque amicorum urbes adisti legationis iure et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum sed Romam in publicum deportasses.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De domo sua, 62 (24)
Cicero
columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur: in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditateText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Ab urbe condita, 42.3.9
Livy
… tamquam non iidem ubique di immortales sint, sedspoliis aliorum alii colendi exornandique!Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 42.3.2
Livy
Magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essentText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 40.5.7
Livy
… alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 34.4.4(-5)
Livy
iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes mirantesque, et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome