Cultic (Ornamenting)

Item set

Items

Advanced search
  • In Verrem, 2.4.93 (43)

    Cicero
    Uno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requircbant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.83 (38)

    Cicero
    Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, pienam dedecoris ornabit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.72 (33)

    Cicero
    Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.6-7 (3)

    Cicero
    immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum, non furtis nocentium, ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum, quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.5 (3)

    Cicero
    Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.113 (46)

    Cicero
    Postremo, estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi, et tantum auctoritate apud suos cives potuit, ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo, sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.2.86 (35)

    Cicero
    hi se patrum fortunam ac dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido collocabantur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.57 (21)

    Cicero
    Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius, quae signa atque ornamenta ex urbe hostium, vi et virtute capta, belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano apportavit, per triumphum vexit, in tabulas publicas ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De provinciis consularibus, 7 (4)

    Cicero
    Quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De lege agraria, 2.76 (28)

    Cicero
    At enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus, et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De domo sua, 112 (43)

    Cicero
    haec ultrix adflictae civitatis, rei publicae spoliis ornabitur?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De domo sua, 111 (43)

    Cicero
    Itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et communibus locis, tota e Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Commentarii de bello civili, 2.18

    Caesar
    Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 41.20.9

    Livy
    sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 40.5.7

    Livy
    … alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 38.44.5

    Livy
    … signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 38.43.9

    Livy
    Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 26.11.8-10

    Livy
    His motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. Inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. Capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. Iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome