Effigies/ Representations

Item set

Items

Advanced search
  • Pro Sestio, 94 (44)

    Cicero
    … neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro lege Manilia, 23 (66)

    Cicero
    Quare, etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.93 (43)

    Cicero
    Uno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requircbant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.83 (38)

    Cicero
    Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, pienam dedecoris ornabit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.72 (33)

    Cicero
    Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.6-7 (3)

    Cicero
    immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum, non furtis nocentium, ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum, quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.57 (21)

    Cicero
    Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius, quae signa atque ornamenta ex urbe hostium, vi et virtute capta, belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano apportavit, per triumphum vexit, in tabulas publicas ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De provinciis consularibus, 7 (4)

    Cicero
    Quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De domo sua, 112 (43)

    Cicero
    haec ultrix adflictae civitatis, rei publicae spoliis ornabitur?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De domo sua, 111 (43)

    Cicero
    Itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et communibus locis, tota e Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Commentarii de bello civili, 2.18

    Caesar
    Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 41.20.9

    Livy
    sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 38.44.5

    Livy
    … signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 38.43.9

    Livy
    Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome