Nature

Item set

Items

Advanced search
  • Teos 128

    Unknown
    περὶ τὸ [δια]- φθαρὲν, κατασκευάσαντα δὲ ἐκ τόκων [τήν] [τ]ε στοὰν τῆς γερουσίας καὶ τὰ προβαλα- νεῖα πάντα σὺν τῷ λουτρῶνι καὶ τοῖς λοι- ποῖς προσκοσμήμασι πᾶσιν ἐκ τῶν ὑπὸ [τ]οῦ πατρὸς καταλειφθέντων τῇ πολεῖ χρη- μάτων

    Text Category: Inscription
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Ionia: Teos

  • IG XII,5 243

    Unknown
    Νέστ[ο]ς.                             — —   τῶι τήνδε καρπίζο[ντι καὶ νέμοντι γῆν]   εὖ μὲν θεοὶ δώσουσιν, [εὖ δὲ δαίμονες]   τιμῶντι καὶ κοσμοῦν[τι τοῦτ’ ἄγαλμά μου].

    Text Category: Inscription
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Paros

  • IG XII,3 202

    Unknown
    τῶι ξένωι εἰπὲ πολῖτα, τίς ἔκτισε γυμνάδα τάνδε   κράναν τε ἀέναον δένδρεά τε ὑψίκομα, ὄφρα καὶ ὁ ξεῖνος Δαμάτριον Ἱππία υἱὸν   αἰνῆι ἐπ’ ἀλλοδαπῶν ἄστεα νισόμενος. οὗτος γὰρ ταῦτα εἷσε θεοῖς ἥρωσί τε κόσμον   ἀθλοφόρου τέχνας ἀντιδιδοὺς χάριτα[ς(?)].

    Text Category: Inscription
    Century Range: 4th century BCE
    Location: Astypalaea

  • Fasti, 1.203

    Ovid
    frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis

    Text Category: Literature: verse
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Metamorphoses, 11.3

    Apuleius
    … spicis etiam Cerialibus desuper porrectis ornata.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Rome

  • De vita Caesarum 2: Augustus, 72.3

    Suetonius
    … sua vero quamvis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque vetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Rome

  • Institutio oratoria, 2.3.6

    Quintilian
    … nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem quae in ornamentum operis eius accedunt alius melius elaborasset ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Annales, 3.9

    Tacitus
    Fuit inter inritamenta invidiae domus foro imminens festa ornatu conviviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Phoenissae, 505-508

    Seneca the Younger
    non te duxit in thalamos parens comitata primos nec sua festas manu ornavit aedes nec sacra laetas faces vitta revinxit.

    Text Category: Literature: verse
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Epistulae morales ad Lucilium, 104.11

    Seneca the Younger
    … quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.5.2

    Vitruvius
    ... ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent a certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.9.6

    Vitruvius
    … non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrisque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.9.5

    Vitruvius
    Media vero spatia quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.6.8-9

    Vitruvius
    Secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam. Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem profectusque fenestris dispositos imitatione communium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodi speciem deformati.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 2.8.10

    Vitruvius
    item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 2.1.7

    Vitruvius
    Posteaquam animadverterunt profusos esse partus ab natura et materiam abundantem copiarum ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Res Rusticae, 3.9.17

    Varro
    Aspectu ac facie incontaminatae in ornatibus publicis solent poni cum psittacis ac merulis albis , item aliis id genus rebus inusitatis

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Res Rusticae, 3.1.10

    Varro
    Cum enim villam haberes opere tectorio et intestino ac pavimentis nobilibus lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu, quod facere possem, haec ad te misi, recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta habuissemus.lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu, quod facere possem, haec ad te misi, recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta habuissemus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epistulae ad Atticum, 1.16.18

    Cicero
    velim ad me scribas cuius modi sit ᾽Αμαλϑεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποϑεσίᾳ,

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Topica, 100 (26)

    Cicero
    ... fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Pro M. Tullio, 6 (13)

    Cicero
    nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Commentarii de bello Gallico, 8.51

    Caesar
    Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Ab urbe condita, 26.11.8-10

    Livy
    His motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. Inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. Capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. Iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE/ 1st century CE
    Location: Rome