Spoils
Item set
- Title
-
Spoils
Items
-
In Verrem, 2.1.58 (22)
Cicero
Socii vero nationesque exterae spem omnium tum primum abiecere rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venerabantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.57 (21)
Cicero
Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius, quae signa atque ornamenta ex urbe hostium, vi et virtute capta, belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano apportavit, per triumphum vexit, in tabulas publicas ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.56 (21)
Cicero
P. Servilius, vir clarissimus maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus: Olympum vi, copiis, consilio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.55 (21)
Cicero
quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbesque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dictionemque subiunxit?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Verrem, 2.1.55 (21)
Cicero
Quorum domus, cum honore et virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque deorum omnesque Italiae partes illorum donis ac monumentis exornatas videmus.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De provinciis consularibus, 28 (11)
Cicero
sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De lege agraria, 2.61 (23)
Cicero
Nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad decemviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipue Pompeius, nihilText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De domo sua, 112 (43)
Cicero
haec ultrix adflictae civitatis, rei publicae spoliis ornabitur?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De bello Africo, 28.2
Unknown
pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curaratText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Ab urbe condita, 45.35.3
Livy
… Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 25.40.3
Livy
Visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 25.40.2-3
Livy
… templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 25.40.1
Livy
Marcellus captis Syracusis … ornamenta urbis, signa tabulas que, quibus abundabant Syracusae Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iureText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46.9
Livy
...sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46.8
Livy
...quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46.7-8
Livy
Aedem Quirini dedicavit … ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliisText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 10.46. 4
Livy
inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabanturText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 9.40.16/17
Livy
Inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 9.40.16
Livy
Tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome -
Ab urbe condita, 8.14.12
Livy
… rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCE/ 1st century CELocation: Rome