Jewellery
Item set
- Title
-
Jewellery
Items
-
Tractatus 2.4.8 (De spiritu et corpore)
Zeno of Verona
Tunc carnalis mimus ille finitur exsangui que nihil iam suffragantia tota illa ornamentamedentur, nisi quod a false plangentibus adhuc viventi rapiuntur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CEDate: 370 -
Tractatus 2.1.6 (De iustitia)
Zeno of Verona
Quid, quod paupere cotidie moriente oppressione, fame, frigore, iniuria amicum tibi excolis aurum, custodis argentum, vestem pretiosam ornamentaque superba et supervacanea pro sacrosancto habes sicut idolum, te per momenta componis, dives in publico, ditior in secreto, nec intelligis, quia homini inopia morienti tantis opibus qui cum possit subvenire non subvenit, ipse eum videtur occidere? O quantarum neces animarum in phaleris pendent ornatae matronae! Ornamentum cuius unum si soluas in pretium distribuasque necessitatibus singulorum, ex eorum respiratione cognoscis, quantorum malo ille constat ornatus.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CEDate: 370 -
Epistulae 66.3-4
Ambrose
Non imprudens tamen, qui annulos Iudaeis et inaures abstulit. Etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant nec ornamenta aurium - denique et patriarcha Iacob abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sicimis abscondit, ut nullus audiret superstitiones gentilium -; pulchre autem dixit: Deponite anulos et inaures aureas quae sunt in aures mulierum vestrarum, non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30) : sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.Text Category: Literature: letterCentury Range: 4th century CE -
Letter 38.11
Ambrose
Secundum haec Petrus apostolus definivit 'non in auro et argento et indumentis feminarum esseornamentum, sed in occulto cordis homine adque abscondito'.Text Category: Literature: letterCentury Range: 4th century CEDate: 387 -
De sacramentis 6.5.21
Ambrose
Similiter et mulieres, inquit, volo orare non iactantes se in ornamentis neque in margaritis,ait apostolus Paulus.Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri eius convertatur adfectus peruxoris suae bonam conversationem et incredulus se flectat ad gratiam Christi.Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia et eius bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem etdevotionem, quod prudentis viri sermo frequenter operatur.Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat,sed oratione ex corde puro, ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud deum locuples.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Exhortatio virginitatis 10.64
Ambrose
Unde et apostoli dixerunt: Non in plicatu capillorum, sicut Petrus docuit, neque in tortis crinibus autauro et margaritis vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit, sed magis interioris hominis ornamentafeminis requirenda, quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuplesdeo.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De officiis 3.9.61
Ambrose
Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio evangelii secundum Lucam 3.20
Ambrose
non vilis persona quae meretur accipere ornamentum signaculum potestatem, factorumsignaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio psalmi CXVIII 16.41
Ambrose
Deinde plurimo immorantes tempore, in insula invenisse lapidem, et delectatos colore eius repetisse domum, et Arabis negotiatoribus advenientibus vendidisse: ab illis emisse Philonem, et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Berenice, ab ipso esse perlatum: illam autem quamvis regalibus ornamentis abundaret; supra modum tamen colore eius stupefactam elaborasse ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret: ideoque studio eius quaesitum lapidem, in usus frequentiores venisse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
Expositio psalmi CXVIII 16.40
Ambrose
non dicit avarus qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potestdicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest;praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De Tobia 5.19
Ambrose
ponit cum lacrimis ornamenta coniux iam tristior empta carius, vendenda viliusText Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De non conveniendo cum haereticis 1.13
Lucifer Calaritanus
Nunc ergo deponite stolas gloriae vestrae et ornamentum, et ostendam quae facturus sum vobis. Et abstulerunt filii Israel ornatum suum, et stolas a monte Choreb, et sumens tabernaculum Moyses, fixit illud extra castra, longe a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat ut omnis, quicumque quaerebat Dominum, ibat ad tabernaculum testimonii foras extra castra.Text Category: Literature: proseCentury Range: 4th century CE -
De habitu virginum 22
Cyprian of Carthage
tantum maneat et duret solida et inlaesa virginitas et ut coepit fortiter, iugiter perseveret nec monilium aut vestium quaerat ornamenta sed morum. Deum spectet et caelum neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat, ad terrena deponat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 13
Cyprian of Carthage
Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro et veste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit, filiae Sion et ambulaverunt alto collo et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus simul ludentes. et humiliabit Deus principales filias Sion et revelabit Dominus habitum earum: et auferet Dominus gloriam vestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discrimen et armillas et botronatum et dextralia et anulos et inaures et serica contexta cum auro et [*] [*] hyacintho. et erit pro odore suavitatis pulvis et pro cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis aureo calvitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse, hinc a cultu vero adque divino descivisse pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordisText Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 12
Cyprian of Carthage
Ornamentorum ac vestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor vilis est. sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus voluit et moneri, [*] [*]describitur civitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et venit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et duxit me in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant castae virgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 8
Cyprian of Carthage
Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De habitu virginum 5
Cyprian of Carthage
quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat?Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Ad Quirinum 3.36
Cyprian of Carthage
Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornavit, et cum adspexisset eam ludas, visum est ei meretricem esse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De idololatria 18.1
Tertullian
Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
Scorpiace 3.3
Tertullian
Urgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De cultu feminarum 2.13.36
Tertullian
Prodite vos iam medicamentis et ornamentis extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, adnectentes cervicibus iugum Christi. Caput maritis subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
De cultu feminarum 1.5.1
Tertullian
Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, ea sint necesse est, unde sunt, terra scilicet,plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opere deploratanomen terrae in igni reliquit atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias,de ignominiis in honores metalli refuga mutatur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 3rd century CE -
3c,688,Fragment 6 line 4
Ctesias
Κτησίας δὲ ἱστορεῖ ῾fr. 52 M' 'ΑΝΝΑΡΟΝ τὸν βασιλέως ὕπαρχον καὶ τῆς Βαβυλωνίας δυναστεύσαντα στολῇ χρῆσθαι γυναικείᾳ καὶ κόσμῳ,Text Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE -
F 3b,323a,F fragment 21aline 8.
Hellanicus of Lesbos
καὶ ῾Ελένη δωρησαμένηΑἴθραν παντοδαπῶι κόσμωι ἀποστέλλει πρὸς Δημοφῶντα καὶ ᾽Ακάμαντα".Text Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE -
Fragment 3 Line 4
Xenophanes of Colophon
ΚΟΛΟΦΩΝΙΟΙ δ᾽, ὥς φησι Φύλαρχος ῾FHG I 353',' τὴν ἀρχὴν ὄντες σκληροὶ ἐν ταῖς ἀγωγαῖς, ἐπεὶ εἰς τρυφὴν ἐξώκειλαν πρὸς Λυδοὺς φιλίαν καὶ συμμαχίαν ποιησάμενοι, προῄεσαν διησκημένοι τὰς κόμας χρυσῷ κόσμῳ,Text Category: Literature: proseCentury Range: 5th century BCE