Cyprian of Carthage

Item set

Items

Advanced search
  • De habitu virginum 5

    Cyprian of Carthage
    Quodsi Christum continentia sequitur et regno Dei virginitas destinatur, quid istae cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt non cogitantes esse praedictum

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De lapsis 30

    Cyprian of Carthage
    an illa ingemescit et plangit cui vacat cultum pretiosae vestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec divini et caelestis ornatus damna deflere ? tu licet indumenta peregrina et vestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. et quae capillos tuos inficis vel nunc in doloribus desine, et quae nigri pulveris ductu oculorum liniamenta depingis vel nunc lacrimis oculos tuos ablue.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De habitu virginum 22

    Cyprian of Carthage
    tantum maneat et duret solida et inlaesa virginitas et ut coepit fortiter, iugiter perseveret nec monilium aut vestium quaerat ornamenta sed morum. Deum spectet et caelum neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat, ad terrena deponat.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De habitu virginum 13

    Cyprian of Carthage
    Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro et veste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit, filiae Sion et ambulaverunt alto collo et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus simul ludentes. et humiliabit Deus principales filias Sion et revelabit Dominus habitum earum: et auferet Dominus gloriam vestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discrimen et armillas et botronatum et dextralia et anulos et inaures et serica contexta cum auro et [*] [*] hyacintho. et erit pro odore suavitatis pulvis et pro cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis aureo calvitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse, hinc a cultu vero adque divino descivisse pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De habitu virginum 12

    Cyprian of Carthage
    Ornamentorum ac vestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor vilis est. sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus voluit et moneri, [*] [*] describitur civitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et venit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et duxit me in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant castae virgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De habitu virginum 8

    Cyprian of Carthage
    Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De habitu virginum 5

    Cyprian of Carthage
    quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Ad Quirinum 3.36

    Cyprian of Carthage
    Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornavit, et cum adspexisset eam ludas, visum est ei meretricem esse.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE