Statue - Ornamenting - Definite

Item set

Items

Advanced search
  • Vita decem oratorum 11

    Plutarch
    ἔτι δὲ αἱρεθεὶς ὑπὸ τοῦ δήμου χρήματα πολλὰ συνήγαγεν εἰς τὴν ἀκρόπολιν, καὶ παρασκευάσας τῇ θεῷ κόσμον, Νίκας τε ὁλοχρύσους πομπεῖά τε χρυσᾶ καὶ ἀργυρᾶ καὶ κόσμον χρυσοῦν εἰς ἑκατὸν κανηφόρους χειροτονηθεὶς δὲ ἐπὶ τῆς τοῦ πολέμου παρασκευῆς ὅπλα μὲν πολλὰ καὶ βελῶν μυριάδας πέντε ἀνήνεγκεν εἰς τὴν ἀκρόπολιν, τετρακοσίας δὲ τριήρεις πλωΐμους κατεσκεύασε, τὰς μὲν ἐπισκευάσας τὰς δὲ ἐξ ἀρχῆς ναυπηγησάμενος

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Chaeronea

  • AE 1968, 00586 = IMustis 00002

    Unknown
    Aescula[pio Au]g(usto) sacrum pro salute / [Imp(eratoris) C]aes(aris) Traiani Hadriani Part(hici) Aug(usti) p(atris) p(atriae) C(aius) Iulius M(arci) f(ilius) Cor(nelia) Placidus ob [honor(em) flam(onii)] / [perp(etui)] cum HS X(milia) in opus munificentiae promisisset et ob honor(em) IIvir(atus) HS II(milia) ad[iecta a se] / [ampl]ius pecunia templum cum statuis III marmoribus picturis exornavit [item ad] / [or]namentum templi Plutonis urceum et lancem ex arg(enti) p(ondo) VI fecit idemq(ue) ded(icavit) [d(ecreto) d(ecurionum)]

    Text Category: Inscription: dedication
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Africa Proconsularis: Mustis

  • In Verrem, 2.5.127 (48)

    Cicero
    In urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata sit?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.133 (59)

    Cicero
    nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam ullam, ullum denique ornamentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.126 (57)

    Cicero
    … spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.4.71 (32)

    Cicero
    in istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitolii ornamenta ponentur?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.3.9 (4)

    Cicero
    huius argento dominia vestra, huius signis et tabulis forum comitiumque ornari praesertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • In Verrem, 2.1.58 (22)

    Cicero
    Dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. Memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum, ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De provinciis consularibus, 6 (4)

    Cicero
    Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi 19.3.2

    Justin
    Ipse quoque manus ad caelum tendens nunc sortem suam, nunc publicam fortunam deflet; nunc deos accusat, qui tanta belli decora et tot ornamenta victoriarum, quae ipsi dederant, abstulerint; qui captis tot urbibus totiens que hostibus terrestri navali que proelio victis exercitum victorem non bello, sed peste deleverint.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • Breviarium ab urbe condita 4.14.2

    Eutropius
    tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, idem qui et Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Breviarium ab urbe condita 4.12.1

    Eutropius
    spolia ibi inventa, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Liviani operis periochae 52.64

    Unknown
    ipse L. Mummius abstinentissimum virum egit, nec quicquam ex his operibus ornamentisque, quae praedives Corinthos habuit, in domum eius pervenit.

    Text Category: Literature: prose

  • Ephemeris belli Troiani in lat. versa atque retractata 5.2

    Dictys Cretensis sec. translationem L. Septimii
    templorum etiam, si necesse erit, ornamentis pro incolumitate patriae utendum est.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Origenis in Canticum Canticorum homiliae 1.10

    Hieronymus, translating from the original by Origen
    Quo interim 'dormiente' apparent sponsae sponsi sodales angeli et his eam sermonibus consolantur: nos tibi 'aurea' ornamenta 'facere' non possumus, non sumus tam divites, ut sponsus tuus, qui aureum tibi 'monile' largitur; nos 'similitudines auri faciemus', non habemus aurum.Et hoc quoque laetandum est, si 'similitudines auri', si 'stigmata faciamus argenti'. "Similitudines auri faciemus tibi cum stigmatibus argenti", verum non omni tempore, sed 'donec' sponsus tuus consurgat a 'cubitu'.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 5th century CE

  • Origenis in Canticum Canticorum homiliae 1.1

    Hieronymis, translating from the original by Origen
    Deinde respondet ei sponsus et post sponsi eloquia, dum ille pro eius patitur salute, respondent sodales, 'donec sponsus sit in recubitu' et a passione consurgat, se quaedam sponsae 'ornamenta facturos'

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 5th century CE

  • Contra Parmenianum Donatistam 3.3

    Optatus of Milevis
    Miserat enim ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Relatio 3.5

    Quintus Aurelius Symmachus "Eusebius"
    Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri.

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • Epistulae 18

    Ambrose
    Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris

    Text Category: Literature: letter
    Century Range: 4th century CE
    Date: 384

  • De errore profanarum religionum 28.6

    Firmicus Maternus
    Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE

  • Divinae Institutiones 2.4

    Lactantius
    nonne omnem Siciliam compilavit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century CE
    Date: 303-311

  • On Idolatry 8.1-3

    Tertullian
    Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam domum fabricaveris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae id est sine idoli confictura opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta ||f110 praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 3rd century CE

  • De Spectaculis 8.10

    Tertullian
    singula ornamenta circi singula templa sunt.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 2nd century CE
    Date: 197-202

  • Hist. Abderita, Fragmenta, Fragment 25 line 380

    Hecataeus of Abdera
    τὸν μὲν οὖν περίβολον αὐτὸν ὑποστήσασθαι σταδίων ἑκατὸν καὶ τετταράκοντα, οἰκοδομήμασι δὲ μεγάλοις καὶ ναοῖς ἐκπρεπέσι καὶ τοῖς ἄλλοις ἀναθήμασι κοσμῆσαι θαυμαστῶς

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century BCE

  • Hist. Abderita, Fragmenta, Fragment 25 line 395

    Hecataeus of Abdera
    ἀναθήμασί τε γὰρ πολλοῖς καὶ μεγάλοις ἀργυροῖς καὶ χρυσοῖς, ἔτι δ᾿ ἐλεφαντίνοις, καὶ κολοττικῶν ἀνδριάντων πλήθει, πρὸς δὲ τούτοις κατασκευαῖς μονολίθων ὀβελίσκων μηδεμίαν τῶν 2ὑπὸ τὸν ἥλιον οὕτω κεκοσμῆσθαι.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 4th century BCE