Statue - Ornamenting - Definite
Item set
- Title
-
Statue - Ornamenting - Definite
Items
-
Ars amatoria, 3.231-232
Ovid
Aurea quae splendent ornato signa theatro,/ Inspice, contemnes: brattea ligna tegitText Category: Literature: verseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Ars amatoria, 1.407
Ovid
Sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis,/ Sed regum positas Circus habebit opes ...Text Category: Literature: verseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Elegiae, 3.9.15
Propertius
Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburnoText Category: Literature: verseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De deo Socratis, 22 (3-5)
Apuleius
Plane quidem villas opipare exstruunt et domos ditissime exornant et familias numerosissime comparant. Sed in istis omnibus tanta affluentia rerum nihil est praeterquam ipse dominus pudendum, nec iniuria: cumulata enim habent, quae sedulo percolunt, ipsi autem horridi, indocti incultique circumeunt. 4Igitur illa spectes, in quae patrimonia sua profuderunt: amoenissima et exstructissima et ornatissima deprehendas, villas aemulas urbium conditas, domus vice templorum exornatas, familias numerosissimas et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia affluentia, omnia opulentia, omnia ornata praeter ipsum dominum,Text Category: Literature: proseCentury Range: 2nd century CELocation: Rome -
De vita Caesarum: Vitellius, 5.1
Suetonius
at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 2nd century CELocation: Rome -
De vita Caesarum 6: Nero, 38.2
Suetonius
Tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 2nd century CELocation: Rome -
De vita Caesarum 3: Tiberius, 43.2
Suetonius
Cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lascivissimarum picturarum et figurarum adornavitText Category: Literature: proseCentury Range: 2nd century CELocation: Rome -
De vita Caesarum 3: Tiberius, 26.1
Suetonius
… etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni; permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 2nd century CELocation: Rome -
De vita Caesarum 1: Julius, 10.1
Suetonius
Aedilis praeter Comitium ac Forum basilicasque etiam Capitolium ornavit porticibus ad tempus extructis, in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 2nd century CELocation: Rome -
Epistulae, 10.8.4
Pliny the Younger
Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua statua …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Epistulae, 3.19.2
Pliny the Younger
… unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Historia Naturalis, 36.97 (22)
Pliny the Elder
cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent, nihil ad specimen naturae pertinentia.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Historia Naturalis, 35.5 (2)
Pliny the Elder
iidem palaestrae athletarum imaginibus et ceromata sua exornant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Historia Naturalis, 34.17 (9)
Pliny the Elder
… et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Historia Naturalis, 7.34 (3)
Pliny the Elder
Pompeius Magnus in ornamentis theatri mirabiles fama posuit effigies ob id diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas, inter quas legitur Eutychis a viginti liberis rogo inlata Trallibus enixa xxx partus, Alcippe elephantumText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Strategmata, 4.3.15
Frontinus
L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam provincias tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Institutio oratoria, 9.1.37
Quintilian
Sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Silvae, 4.6.85-88
Statius
Nec post Sidonii letum ducis aere potita/egregio plebeia domus. convivia Sullae/ ornabat semper claros intrare penates/ assuetum et felix dominorum stemmate signumText Category: Literature: verseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Saturae, 3.218
Juvenal
hic nuda et candida signa,/ hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti/ aera, Asianorum vetera ornamenta deorum ...Text Category: Literature: verseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Facta et dicta memorabilia, 1.1.ext.3
Valerius Maximus
detracto etiam Iovi Olympio magni ponderis aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis Carthaginiensium ornaverat.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Historia Alexandri Magni, 5.1.7-8
Quintus Curtius
quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli, victorem occupaturum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Historia Alexandri Magni, 4.3.22
Quintus Curtius
Syracusis id simulacrum devexerant Poeni et in maiore locaverant patria multisque aliis spoliis urbium a semet captarum non Carthaginem magis quam Tyrum ornaverant.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
Historiae Romanae, 1.11.3
Velleius Paterculus
quique hanc turmam statuarum equestrium, quae frontem aedium spectant, hodieque maximum ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century CELocation: Rome -
De architectura, 7.5.4
Vitruvius
quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrum ornamenta fastigii …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 7.pref.15
Vitruvius
… cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorum que et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientia que summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome