Statue - Ornamenting - Definite
Item set
- Title
-
Statue - Ornamenting - Definite
Items
-
De architectura, 7.pref.13
Vitruvius
Namque singulis frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et probandum Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum, quorum artis eminensText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 5.6.8-9
Vitruvius
Secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam. Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem profectusque fenestris dispositos imitatione communium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodi speciem deformati.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 4.2.1
Vitruvius
Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 3.3.5
Vitruvius
Et ipsarum aedium species sunt varicae, barycephalae, humiles, latae, ornanturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitoli.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De architectura, 1.1.5
Vitruvius
Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae cariatides dicuntur, pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus ita reddet rationemText Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De viris illustribus, 5.2.5
Cornelius Nepos
His ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistula I ad Caesarem, 8.1
Sallust
Nam domum aut villam exstruere, eam signis, aulaeis, alieisque operibus exornare et omnia potius quam semet visendum efficere, id est non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Historiae, 3.10 (2.70)
Sallust
… exornatis aedibus per aulaea et insignia …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad familares, 7.23 (209) 2
Cicero
ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.6. (2) 2
Cicero
tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Epistulae ad Atticum, 1.4. (9) 3
Cicero
Quod ad me de Hermathena scribis per mihi gratum est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune est omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Brutus, 275 (79)
Cicero
Erant autem et verborum et sententiarum illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus, tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De oratore, 1.162 (35)
Cicero
Quin tu igitur facis idem, inquit Scaevola, quod faceres, si in aliquam domum, plenam ornamentorum, villamve venisses?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De finibus bonorum et malorum, 3.2.8
Cicero
nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De natura deorum, 1.22 (9)
Cicero
Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
De legibus, 2.65 (26)
Cicero
Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent' inquit 'qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructa que rebus his omnibus quibus abundant iqui beati putantur …'Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sexto Roscio Amerino, 8 (3)
Cicero
… quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent, verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sulla, 88
Cicero
Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum recuperabit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sestio, 94 (44)
Cicero
… neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse ...Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro Sestio, 83 (38)
Cicero
Eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempi terno putaretis?Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 55 (18)
Cicero
… cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 40 (14)
Cicero
postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 6 (2)
Cicero
aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima, quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis;Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
Pro lege Manilia, 1 (1)
Cicero
Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus …Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome -
In Caecilium, 19 (5)
Cicero
“Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;"Text Category: Literature: proseCentury Range: 1st century BCELocation: Rome