Wall Painting - Ornamenting - Definite

Item set

Items

Advanced search
  • MAMA VI 264

    Unknown
    τὸν κατασκευασθέ[ν]τ̣α ο[ἶ]κον ὑπ̣ὸ̣ Ἰουλίας Σεουήρας ❦ Π̣. ❦ Τυρρώνιος Κλά- δος ὁ διὰ βίου ἀρχισυνάγωγος καὶ Λούκιος Λουκίου ἀρχισυνάγωγος ❦ καὶ Ποπίλιος Ζωτικὸς ἄρχων ἐπεσ- κεύασαν ἔκ τε τῶν ἰδίων καὶ τῶν συν- καταθεμένων καὶ ἔγραψαν τοὺς τοί- χους καὶ τὴν ὀροφὴν καὶ ἐποίησαν τὴν τῶν θυρίδων ἀσφάλειαν καὶ τὸν [λυ]πὸν πάντα κόσμον

    Text Category: Inscription
    Century Range: 2nd century CE
    Date: 100
    Location: Phrygia: Akmonia

  • Alt.v.Hierapolis 4

    Unknown
    {²Name}² — — — καλὸς κἀγαθὸς(?) ἄ]νθρωπος καὶ σωτὴρ ἀληθῶς καὶ <κ>[τίστης {⁴Τ[—}⁴ γενόμενος τῆς πόλεως(?) τὸ θέατρον] κατεσκεύασεν [ἐπὶ στρατηγῶν(?)] Αἰλιανοῦ καὶ Δημητρίου σὺν παντὶ τῷ κόσμῳ [καὶ τῇ λα]μ- <π>ροτάτῃ̣ [σ]κουτλόσει

    Text Category: Inscription
    Century Range: 2nd century CE
    Location: Phrygia: Hierapolis

  • Historia Naturalis, 35.173 (49)

    Pliny the Elder
    Lacedaemone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excellentiam picturae ligneis formis inclusum Romam deportavere in aedilitate ad comitium exornandum Murena et Varro.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • Historia Naturalis, 35.124 (40)

    Pliny the Elder
    idem et lacunaria primus pingere instituit, nec camaras ante eum taliter adornari mos fuit;

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century CE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.5.5

    Vitruvius
    Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandius eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ecclesiasterion apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae omnia stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcenium, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.5.2

    Vitruvius
    ... ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent a certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 7.4.4

    Vitruvius
    Tricliniis hibernis non est utilis compositione nec melographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus conrumpuntur.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 6.7.3

    Vitruvius
    … porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas ...

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 5.6.8-9

    Vitruvius
    Secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam. Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem profectusque fenestris dispositos imitatione communium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodi speciem deformati.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • De architectura, 2.8.9

    Vitruvius
    Item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Res Rusticae, 3.2.9

    Varro
    Axius aspicit Merulam et, Quid igitur, inquit, est ista villa, si nec urbana habet ornamenta neque rustica membra? Quoi ille; Num minus villa tua erit ad angulum Velini, quam neque pictor neque tector vidit umquam, quam in Rosia quae est polita opere tectorio eleganter, quam dominus habes communem cum 10asino?

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome

  • Res Rusticae, 3.1.10

    Varro
    Cum enim villam haberes opere tectorio et intestino ac pavimentis nobilibus lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu, quod facere possem, haec ad te misi, recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta habuissemus.lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu, quod facere possem, haec ad te misi, recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta habuissemus.

    Text Category: Literature: prose
    Century Range: 1st century BCE
    Location: Rome